Charter Document - 02120114
Charter Number: | 02120114 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Christo patri et domino Joanni Dei gratia Sancte Marie de Charitate priori dignissimo conventus Sancte Crucis de Venetiis ejus subditi et devoti reverentiam cum salute in eo qui est vera salus et oratio fructuosa Literas paternitatis vestre quas nobis hactenus nuncius vester ex vestra parte presentavit gratulanter recepimus et benigne quibus inspectis in eis vidimus contineri quod frater Petrus quondam noster prior ad vos accesserat vobis dicens et affirmans se negotia Sancte Crucis bene et honestissime per tractasse super quibus nos exorando misistis ut vobis rescriberemus omnium veritatem quas preces recepimus in mandatis Verum quia in his et in omnibus aliis tenemur vobis super omnia obedire ejus merita per presentes literas vobis veraciter duximus rescribenda Noverit itaque paternitas vestra quod ipse frater Petrus nobis invitis cum fratre Regnaldo de Sancto Christophoro Romam ivit secum unum nostrum breviarium continuum nobis nescientibus apportans et ad vos venit dicens et affirmans nos pro eo misisse ut veniret ad capitulum generale Negotia vero monasterii Sancte Crucis male et contra suum ordinem pertractavit bona monasterii nobis nescientibus aliis videlicet domum Crispignage tribuendo quam domum et bona cuidam Rimitano dedit nobis aliquid non reddendo de quo monasterium Sancte Crucis in plus quam C libras est omnimode pejoratum Causam vero quam habebamus cum presbyteris secularibus Sancte Crucis taliter terminavit quia literas domni Apostolici contra nostram voluntatem malo modo et nobis nescientibus apportabat unde[] misissemus nisi quod eas ei accepimus asportanti domino inspirante eosdem quidem presbyteros in unam cameram Sancte Crucis[] cum eis ordinarias que[] redundabant nos vero hoc sentientes predictos presbyteros de monasterio expulimus sicut dixerat expellendos cupere prior postea de monasterio ivit secum in ornua et monasterium tractaturus Et propter suam maliloquam linguam fecit nos amittere dominum Joannem Badavarium qui erat monasterii Sancte Crucis precordialis amicus in omnibus et patronus et alios quamplures quare deteriora mentum monasterii plus quam in mille libris redundat et redundare videtur Nos itaque verecundamur omnia de eo rescribere sed vestra benignitas ipsum per obedientiam si placet interroget et compellat ad veritatem dicendam qualiter Venetiis et alibi duxerit vitam quia si dixerit vobis erit sicut et nobis publice manifestum Quare paternitati vestre duximus humiliter supplicandum quatenus pro domino ad nos ipsum non dignemini amplius destinare quia nobis et amicis monasterii si eum mitteretis plurimum displiceret Scientes quod ecclesie Sancte Crucis magna pars in terram cecidit et alia in eodem statu cadendi permanet et propter [] de Romano omnes redditus monasterii sunt amissi ita quod de ipsis nihil habere possimus nec tenere annis XV jam elapsis Supplicamus itaque paternitati vestre uti ipsi monasterio dignemini taliter providere quod sit honor altissimi creatoris quod sit honor persone vestre et totius conventus et quod monasterium de bono in melius protegatur et nos vestri clerici valeamus pacifice commorari quod facere multimode affectamus de fratre Petro suppriore qui est nobiscum qui semper ibidem benevole stetit contenti sumus ut ipsum nobis dare dignemini si vestre benignitati videbitur expedire Valete in Domino Datum die XV intrante martio currente anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto indictione decima tertia