Charter Document - 02120109

Charter Document - 02120109


Charter Number: 02120109
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Guillelmus humilis abbas Cluniacensis salutem in vero salutari Noveritis quod cum in ecclesia nostra de Charitate in vita nostra pariter et in morte nostri memoria velimus jugiter permanere et ut anniversaria die obitus nostri pro anime nostre et animarum parentum nostrorum remedio officium in conventu solemniter celebretur donationem illam seu concessionem quam olim fecimus ratam et firmam habentes videlicet ut conventus de Charitate duo molendina sita subtus portam de Charitate per quam itur ad Marchiam que in fundamentis construi fecimus et omnino compleri in usus proprios habeat et possideat in perpetuum libere pacifice et quiete volentes ut de proventibus ipsorum molendinorum dicta die anniversarii nostri refectionem habeant generalem Hec autem que olim statuimus ordinavimus et precepimus imperpetuum conservari approbamus et confirmamus et sigillo nostro presentes litteras roboramus in robur perpetue firmitatis Nulli ergo liceat hoc salubre statutum infringere vel ei aliquatenus contra ire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Benedicti magistri nostri et nostram et conventus de Charitate se noverit incursurum Omnibus autem hec conservantibus et approbantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi hic et in futuro Inhibentes firmiter et districte ne quis deinceps contra premissa aliquid attentare presumat Actum et datum apud Charitatem anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto