Charter Document - 02120108

Charter Document - 02120108


Charter Number: 02120108
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas inspecturis frater Guillelmus prior humilis de Charitate salutem in Domino Noveritis quod cum in ecclesia nostra de Charitate in vita nostra pariter et in morte nostri memoriam jugiter velimus permanere ut anniversaria die obitus nostri pro anime nostre et animarum parentum nostrorum remedio officium in conventu solemniter celebretur duo molendina sita subtus portam de Charitate per quam itur ad Marchiam que in fundamentis construi fecimus et omnino compleri ipsi conventui in usus proprios assignavimus volentes ut de proventibus ipsorum molendinorum dicta die anniversarii refectionem habeant generalem Et quia volumus hec predicta perpetue robur firmitatis habere presentes literas sigillo nostro roboravimus in testimonium veritatis Actum et datum apud Charitatem anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto