Charter Document - 02120106

Charter Document - 02120106


Charter Number: 02120106
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus prior humilis de Charitate notum facio omnibus quod ego dedi et concessi penitus et imperpetuum in eleemosynam conventui de Charitate in proprios usus suos totum tenementum domorum quod fuit Pinonis Saimbaut situm in quadrivio Corderii de Charitate sicuti consistit undequaque ante et retro superius et inferius cum pertinentiis ejus excepta domo que fuit Chauvelli tantummodo defuncti pro anniversario meo in perpetuum singulis annis postquam de me humanitus contigerit dies obitus mei solemniter celebrando Ita quod unusquisque presbyterorum dicti conventus debet et tenetur die anniversarii mei unam missam celebrare Unusquisque vero ceterorum septem psalmos cantare Debet etiam dictus conventus et tenetur die anniversarii predicti tredecim pauperes pascere seu reficere singulis annis in perpetuum ut per hec et alia bona que in carne gessero quiete merear perfrui sempiterna In cujus rei testimonium presentes literas sigilli mei munimine roboravi Factum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo