Charter Document - 02120105
| Charter Number: | 02120105 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes literas inspecturis frater Stephanus humilis prior beate Marie de Charitate totusque ejusdem ecclesie conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod dilectus frater noster Petrus de Molis quondam cellerarius de Charitate emit ab Hugone Mansello medietatem molendini unius siti apud Garchi quam medietatem eidem concessimus in vita sua possidendam libere pacifice et quiete et sine omni contradictione Post mortem vero ipsius dicta medietas molendini supradicti ad suppriorem et conventum de Charitate revertetur ut inde fiat pitancia conventui die anniversarii sui quod eidem concessimus in perpetuum faciendum Preterea cum supradictus Hugo a nobis haberet duo molendina unum scilicet ad corticem et unum ad pannos sita juxta Narciacum in loco qui dicitur li Boissons que in vita sibi concessa erant a priore et conventu Charitatensi pacifice possidenda ipsa quoque molendina per defectum dicti Hugonis jam pene defecissent supranominatus Petrus eadem molendina redemit a sepedicto Hugone Nos vero eadem molendina sepedicto Petro in vita sua possidenda concessimus libere pacifice et quiete post mortem autem ipsius sepedicta molendina ad ecclesiam de Charitate revertentur cum omni melioratione qua ea melioraverit In cujus rei memoriam et confirmationem presentem paginam sigillorum nostrorum duximus munimine roborandam Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo octavo
