Charter Document - 02120102
Charter Number: | 02120102 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes qui presentes literas viderint et audierint quod ego Ebo de Charentone pro quibusdam forisfactis que commiseram adversus ecclesiam de Charitate donavi eidem ecclesie quidquid habebam in molendino stagni mei de Cenconio et aquam jugiter manantem stagni quantum scilicet opus fuerit molendinis duobus et medietatem roagii quod accipio in villa vel extra villam et duas nundinas liberas et absolutas et ut in villa teneantur et sint in conductu meo euntes et redeuntes ad nundinas bona fide quemadmodum si mee proprie essent Hec fide mea in manu domini Henrici Bituricensis archiepiscopi rogavi ut carta ista firmaretur Hec omnia eis concessi pro pace mea et salute anime mee Hec viderunt et audierunt dominus Gilo de Soliaco Raimundus de Castro novo Bernardus de Olchia Stephanus Sarpel Petrus de Chasnai et alii multi apud Charitatem