Charter Document - 02120099

Charter Document - 02120099


Charter Number: 02120099
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Fulco decanus Aurelianensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos volumus et concedimus quod quidquid a venerabili viro G priore et monachis de Charitate tenemus tam apud Joviniacum quam apud villam que dicitur Sancti Queti Aurelianensis diocesis cum omni melioratione sua ad ecclesiam de Charitate post decessum nostrum libere et sine conditione qualibet revertatur Tecelinus quoque clericus noster coram nobis voluit et concessit quod quidquid tam in parrochia de Mingenna Senonensis diocesis quam in ecclesia Sancti Laurentii Aurelianensis a prenominatis priore et monachis ei concessum est sicut in eorumdem autentico continetur post decessum ipsius cum omni melioratione sua ad eosdem monachos devoluatur Datum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo mense februario