Charter Document - 02120096
Charter Number: | 02120096 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Joannes comes Vindocinensis notum facio tam presentibus quam futuris quod ego concedo laudo et confirmo illas decem libras quas Joannes abavus meus bone memorie venerandus comes Vindocinensis ecclesie beate Marie de Charitate in perpetuam eleemosynam contulit et volo sicut prefatus Joannes abavus meus et Burchardus comes filius ejus instituerunt ut in minagio meo Vindocinensi sumantur prefate decem libre centum videlicet solidi in festivitate sancti Michaelis et centum in Pascha annuatim et ut hec carta firmitatis robur obtineat eam sigilli nostri munimine roboravimus Hanc confirmationem viderunt et audierunt Hamel abbas Vindocinensis Herveus prior Gaufridus eleemosynarius Gaufridus de Vindocino avunculus meus Radulfus de Marcheil Gaufridus de Insula Andreas Rupenon Actum est hoc apud Vindocinum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo sexto mense septembri