Charter Document - 02120094

Charter Document - 02120094


Charter Number: 02120094
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1085
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nobilis comes Stephanus Henricus preclarissimi consulis Theobaldi filius non oblivioni tradens quod scriptum esse audierat hoc est date eleemosynam ut omnia munda sint vobis et honora Dominum de tua substantia et frange esurienti panem tuum Quodque de edificatoribus ecclesiarum audire consueverat qui domum Dei edificat regnum Dei sibi preparat Hec ut diximus in libro sui cordis conscripta sentiens pro salute anime sue parentumque suorum quamdam parochialem ecclesiam in honore sancti Juliani martyris constructam in villa que dicitur Sezanna cum omnibus rebus dicte ecclesie pertinentibus hoc est feodum presbyterorum oblationes decimas sepulturas et ea que predecessores vel successores pro animabus eorum tam in terris quam in vineis dederant vel daturi erant Sancte Marie de Charitate que est supra Ligerim omnique conventui ibi Regi Christo famulanti dono dare placuit Quomodo vero hec donatio firmata sit manifestandum est Bartholomeus siquidem dominus Brehearum miles famosissimus qui et ipsam ecclesiam quamvis injuste tenebat quam nemo laicus juste tenet cum ex hac vita casu migraret supradictus comes Stephanus Henricus ad regendum suscepit honorem quoad usque Hugo ipsius Bartholomei filius qui orfanus et parvulus remanserat ad virilem perveniret etatem Cumque ei reddi paternam hereditatem placeret exhortatus et obsecratus comitis et multorum aliorum admonitione et maxime pro ejus anime redemptione et patris sui atque cognomine ejus et ipse Bardulfus cognominabatur ipsam ecclesiam atque omnem donationem concessit et tradidit sicut et comes Stephanus Henricus fecerat [] taxavimus Nam ipse ultroneus in ipsam designatam ecclesiam ad altare accessit et donum ut diximus confirmavit quemdam nigrum cultellum monachali usui aptum super altare posuit astante comitissa uxore Stephani Henrici comitis et militibus ipsius juvenis faventibus et laudantibus videlicet Nacherio Leonio Fulcone Rolando filio Arduini et Hugone filio Germundi atque Hugone et fratribus de Bello forte unde etiam testes et confirmatores Guiomundus Stephani Henrici comitis dapifer Ansoldus de Carnoto Bartholomeus et frater ejus Radulfus de ipsa Sezanna ac Arduinus cellerarius et Guido de Pruvino et Philippus miles Quapropter monachi ibidem Deo servientes ipsi Hugoni et omnibus qui cum eo erant societatem dederunt tam in orationibus quam in vigiliis atque eleemosynis quam societatem post eum ipso die et comitisse supradicte donaverunt Fuit autem ista donatio facta anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo primo sed millesimo octogesimo quinto firmata Christo regnante in celis Philippo rege Francorum sceptrum tenente Stephano Henrico supradicto sub patre suo Theobaldo consulatum suum optime regente et Domno Gerardo supradicte ecclesie Sancte Marie Charitatis priore et fundatore fuit Philippo Trecensi episcopo existente et sancte et strenuissime regente