Charter Document - 02120091
Charter Number: | 02120091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et conventui de Charitate salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis Ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones et alios redditus quos nobilis vir Sado de Patinges vobis et ecclesie vestre in burgo de Charitate liberaliter in eleemosynam concessit sicut ex donatione ipsius nobilis juste et pacifice possidetis et in ejus autentico continetur vobis e per vos ecclesie vestre authoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani V Idus maii pontificatus nostri anno tertio