Charter Document - 02120090
Charter Number: | 02120090 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterius Dei gratia Nivernensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in domino salutem Notum fieri volumus quod Sado de Patingiis miles homo noster laude et assensu uxoris sue Agnetis pro anime sue et animarum predecessorum suorum remedio donavit imperpetuam eleemosynam ecclesie de Charitate quidquid ipse habebat in villa de Charitate et in potestate ejusdem ville in censibus in consuetudinibus in terris in pratis in vineis in nemoribus in aquis et in omni jure preter casatos suos quorum nomina sunt hec Rodulfus de Bosco Chaudero et Guido Garaut Et preterea domum suam de Charitate que Sala dicitur que sibi et heredibus suis retinuit Domum autem ipsam tenebit tam idem Sado quam heredes sui ad communem censum et consuetudinem ipsius ville et reddent ex ea annis singulis in Assumptione beate Marie priori et conventui de Charitate duos solidos censuales et prior de Charitate habebit in eadem domo omnimodam justitiam sicut in aliis domibus burgensium suorum Sane Prior et conventus ejusdem loci pie recompensationis intuitu prefato Sadoni duo millia librarum et uxori ejus Agneti viginti libras Giemenses liberaliter contulerunt Insuper constituerunt eidem Sadoni viginti libras Giemenses annuatim ipsi et heredibus suis imperpetuum infra octavas sancti Remigii a priore vel a mandato ejus ipsius persolvendas que viginti libre si statuto termino non solverentur dictus Sado vel heredes sui possent capere vadimonia monachorum pro ipsis XX libris sine sue fidelitatis transgressione Pro quibus viginti libris et pro casatis superius nominatis sepedictus Sado et heredes sui erunt ligii homines prioris et quandocunque priorem de Charitate innovari contigerit idem Sado et heredes sui eidem priori de novo ligium hominium facere tenebuntur Preterea supradictus Sado sub jurejurando promisit quod ipse heredesque sui legitimam garantiam ferrent super prefata eleemosyna dicte ecclesie de Charitate si quis ipsam ecclesiam voluerit super ipsa eleemosyna aliquatenus molestare et propter hoc ibunt quocunque eos prior ducere voluerit ad sumptus tamen prioris Quod si memoratus Sado vel heredes sui de legitima garantia ferenda deficerent prior recursum haberet ad XX libras quas supra diximus et ad domum et ad casatos antedictos In hujus autem rei memoriam presentem cartam notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo nono mense martio