Charter Document - 02120089
Charter Number: | 02120089 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Guillelmus prior de Charitate tunc temporis tenens in manu mea domum beati Juliani de Sezania et conventus dicte domus de Sezania notum facimus presentibus et futuris quod Artaudus de Nogento tradidit nobis centum libras ut de ipsa pecunia comparemus aliquem redditum qui pro anime sue uxoris et filiorum remedio solveretur annuatim Nos autem quoniam sufficiebamus ad solutionem pecuniarie commissionis annuum redditum quem diximus assignavimus super estallia panetariorum que nostra esse dignoscuntur Cujus assignationis hec est forma singulis annis in anniversario prefati Artaudi X solidi exhibebuntur de nominatis estallis ad procurationem monachorum sancti Juliani et X in anniversario Joannis et X in anniversario Nicolai filiorum ejus et X similiter solidi in anniversario Hodierne uxoris ejusdem Artaudi Residuum hoc quod exhibebitur de ipsis estallis totum preter XX solidos qui ibidem antea assignata fuerant pro quatuor anniversariis Milonis videlicet Bremaut Joannis fratris ejus patris et matris ejusdem Milonis totum inquam residuum in prefatorum monachorum expendetur vestitura Concessimus preterea predicto Artaudo uxori et filiis ejus ut pro eorum animabus singulis diebus unam missam celebrabimus in eternum fecimusque eos participes omnium beneficiorum que fiunt et fient imperpetuum in ecclesia de Charitate tam in capite quam in membris et pro quolibet eorum fiet quantum pro aliquo monachorum nostrorum Ut igitur hec concessio firma sit et non possit infirmari in posterum hoc chirographum sigillo beate Marie de Charitate et sigillo beati Juliani de Sezannia roboramus anno Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo prima die aprilis