Charter Document - 02120087

Charter Document - 02120087


Charter Number: 02120087
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Vuillelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos liberaliter et in perpetuum dedisse dilectis in Christo R abbati et conventui Sancti Satyri totam decimam lanarum et agnorum de villa et de tota potestate de Meva quam et nobis viri venerabiles et in Christo dilecti Gaufridus prior et conventus de Caritate libere et absolute dederunt sicut plenius in eorum continetur autentico quod nos eum presenti scripto nostro ipsis canonicis in testimonium hujus donationis concessimus et munimen Ut autem hec nostra donatio et concessio rata et firmior in posterum habeatur et ne prefati canonici possint in aliquo super hoc molestari presentem cartam sigilli nostri testimonio et presentis scripti patrocinio fecimus roborari Actum publice apud Conam anno gratie millesimo ducentesimo nono indictione duodecima