Charter Document - 02120085
Charter Number: | 02120085 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Gaufridus dictus prior et conventus de Karitate notum facimus universis presentibus et futuris quod nos vendidimus pro sexcentis libris et viginti libris Giemensibus cum assensu et voluntate tocius capituli nostris venerabilibus viris abbati et canonicis Sancti Satyri quicquid habebamus in territorio et in villa de Mevia excepta ecclesia Sancti Juliani que ad nos pertinet et exceptis decimis que nostre sunt ab antiquo Concessimus igitur nominatis canonicis ut que eis vendidimus in pace et in perpetuum possideant et habeant absque omni contradictione Et ne posteris veniat in dubium presentem paginam sigillis nostris confirmavimus et concessimus quod hoc idem a domino Cluniacensi faceremus confirmari Rogavimus etiam venerabilem patrem nostrum Vuillelmum Autissiodorensem episcopum ut hoc idem suo sigillo confirmaretur Actum anno Domini millesimo ducentesimo octavo mense februario