Charter Document - 02120081
| Charter Number: | 02120081 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1194 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam que provide et rationabiliter fiunt ad posterorum notitiam scripto committere jus et ratio exigit ego Savaricus prior et conventus de Charitate tam presentibus quam futuris notum facimus quod pactiones que inter dominum Gilonem de Soliaco et nos tempore Humbaldi et Radulfi antecessorum nostrorum facte sunt nos similiter erga Odonem filium predicti Gilonis subsequenti scripto replicamus et posterorum memorie conservandas mandamus Odo igitur spopondit et juramento firmavit quod a die pactionis istius et in reliqua tota vita sua pacem monachis de Charitate et rebus eorum nominatim apud Monastellum et apud Sanctum Celsum et Sanctam Montanam aut ubicumque possessorium suum extendere contigerit bona fide tenebit Si de iis que monachi tenuerunt pro tempore patris sui domini Gilonis vel avi sui domini Archimbaldi in aliquo jus se habere crediderit ad monachos clamabit et in curia eorum jus suum si quid fuerit recipiet De iis autem que dominus Archimbaldus avus suus suo tempore vel pater suus sine reclamatione monachorum suo tempore possederat investitus remanebit Porro si monachi in rebus ipsius jus se habere cognoverint in curia domini Odonis vel modo vel quando ad terre totius universum perveniente jus suum recipient Quod si forte aliquando ipse vel sui aliquid de rebus monachorum ceperit infra quindecim dies quod requisitus fuerit absque dilatione restituet vel etiam si aliquo modo cognoverit Si autem inde contentio emerserit vel illi qui ceperint hoc negaverint quidquid monachi per duos legitimos homines probare potuerint reddint absque ulla contentione et duello salvo jure et sacramento domini Odonis et militum et servientium ejus Si quos homines post mortem domini Archimbaldi in commendatione receperat quitabit et deinceps nec ipse nec sui aliquos hominum monachorum eos negaverit vel ab eis aufugerit dominus Odo per totam potestatem suam pro posse suo absque aliis sumptibus eos ad subjectionem et dominium monachorum redire faciet Si homines monachorum de baronia domini Odonis alium dominum fecerint preter monachos dominus Odo monachos inde requiret Quod si monachi de eis facere justitiam ei non potuerint justitia corporum eorum et pecunie domni Odonis erit Homines vero quoquomodo remanserint monachorum erunt De hominibus monachorum dominus Odo in curia unde fuerint jus suum recipiet scilicet de Monastello apud Monastellum et similiter de reliquis Laudavit etiam domnus Odo donum illud quod dedit domnus Archimbaldus frater suus pro animabus antecessorum suorum et sua et pro quibusdam excessibus quos contra monachos irrogaverat quidquid habebat apud Malum boscum scilicet sex familias hominum cum oschiis et terra plana et nemoribus et quidquid deinceps ex eis exierit et censum et justitiam sicut domnus Archimbaldus avus ejus et domnus Gilo pater ejus quoquomodo apud Malum boscum possederent quiete laudavit dominus Odo ut omnia monachi in pace possideant sicut antecessores quiete et libere tenuerant Hec omnia que superscripta sunt dominus Odo juravit quod omnia bona fide servabit et firmiter tenebit nec cartam hanc infringet Monachi vero ei concesserunt quod in nullo loco quem in potestate domini Odonis habeant aliquem advocatum vel dominum admittent neque ad Ororium super Ligerim neque ad Argentum neque ad Sanctum Celsum vel ad Monastellum sed neque ut diximus in aliquo totius baronie ejus Heredes autem ejus dum sibi invicem successerint si infra annum quo terram receperint istas conventiones sacramento juraverint monachi eis conventiones supradictas tenebunt Si vero infra annum non fecerint juramentum monachi nullam conventionem eis tenebunt Et ut firmius teneatur ex utraque parte sigillo domini Odonis et sigillis prioris et conventus de Charitate presens chirographum confirmatum est Hujus rei testes sunt dominus Archimbaudus de Soliaco Robertus de Asceio et Gaufredus frater ejus Henricus de Bello Joco Joannes Tardis Gaufredus de Cruce Gaufredus Marescallus Bellus frater et alii quam multiplices Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo quarto regnante Philippo in Francia feliciter
