Charter Document - 02120080

Charter Document - 02120080


Charter Number: 02120080
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Agnes comitissa Nivernensis laborans in extrema sua infirmitate unde obiit cum sibi mors instaret nec Petrus maritus suus comes Nivernensis presens adesset de testamento suo faciendo et ordinando per manum Petri mariti sui et Petri de Curchum et ad eorum dispositionem disposuit penitus et confidenter reliquit in his duobus pre ceteris confidebatur quod remedio anime sue affectuosa voluntate pre aliis essent provisuri hoc quidem fecit presentibus et audientibus ipso Petro de Curchum Stephano de Champignellis Clavello capellano domina Joanna Aupacia domina Joanna Isabel et Alaica Gaufredo Marescallo Ego Petrus comes Nivernensis volens satisfacere honeste voluntati Agnetis dilecte uxoris mee defuncte quam in testamenti sui negotio sicut prescriptum est habuerat ad concilium honestorum virorum tamen ideo prius habitum inter alia beneficia que pro remedio anime Agnetis uxoris mee feci quitavi penitus et in perpetuum condonavi quamdam pravam consuetudinem que vulgo dicitur mala tolta quam habui in vineis que sunt a castro Marchie et a villa Canuoti et a bosco qui dicitur Bertrangia totaliter usque ad Charitatem ut illa prava consuetudo que in illis vineis prius exercebatur pro remedio anime Agnetis sepedicte cesset penitus et imperpetuum deleatur ita scilicet quod homines quorum sunt vel erunt vinee ille in pace teneant et habeant sine calumnia sicut suas et quando voluerint fructus colligent et vindemiabunt sine mandato et sine licencia a me vel a meis expetita reddendo pro illis vineis annuatim census et decimas solum dominis quibus debentur et salvo jure dominorum in quorum dominio site sunt vinee ille Nec deinceps ego vel alii pro me vel pro successore meo habebimus in vineis illis custodes nec vineatores neque aliquas pravas consuetudines imperpetuum Istud dono et concedo pro Agnete uxore mea ad remedium anime sue sempiternum Quod ut ratum sit et inconcussum sigillo meo et sigillo domini Joannis Nivernensis episcopi et sigillo Gaufredi senescalli mei est confirmatum Et si quis venire contra hoc vel facere presumpserit volo et peto a Nivernensi episcopo ut terram Nivernensem supponat interdicto donec fuerit emendatum quod contra hoc fieri presumetur Hujus rei testes sunt Hebraudus prepositus de Nivernis in cujus tempore fuit hoc factum Hugo de Poisolio Chaudero Bertelais Guido Guairaudo Bernardus filius Vualonis Letericus de Castro novo Stephanus de Alvernia Obertus Morandi Petrus de Boney Robertus de Brieria Seguinus Porcherius Michael de Marchia Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo tertio Philippo rege Francorum feliciter regnante