Charter Document - 02120078

Charter Document - 02120078


Charter Number: 02120078
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes qui presentes litteras viderint vel audierint quod Joannes Lepie et Aurea uxor sua vendiderunt Guidoni de Charitate eleemosynario qui tunc temporis erat prior quoddam frustrum de terra quod habebant in campo de Charneia et omnem censum quem habebant in teneura de Charneia predicta Joannes vero predictus et Aurea uxor ejus et Reginaudus et Guillelmus filii eorum juraverunt istam venditionem tenendam et laudaverunt Amelina vero uxor Roberti Lepie hoc laudavit et concessit Tali etiam modo quod si eleemosynarius de Charitate recipiet aliquod damnum de terra vel de censu ab aliquo restaurabit illud damnum in guageria de Argenveriis quam ipse tenet de Joanne predicto Ut hoc autem ratum et firmum teneatur ego Joannes Nivernensis episcopus sigillum meum impono et anathematis sententie subjiciam Joannem Lepie et omnes heredes ejus si de cetero venditioni predicte male oriuntur et omnes alios qui ex parte Joannis sepedicti ipsi venditioni aliquo modo resistent donec veniant ad satisfactionem Hujus venditionis sunt testes scilicet Reginaudus de Galis Vuido Garant Chaldero Bartelais Hugo Suavis qui tunc erat prepositus de Charitate Giraldus Blanchet Stephanus de Averiat Odo Burfaut Thomas Morant Garnerius Mareschallus Stephanus Mathue et plures alii anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo secundo