Charter Document - 02120077

Charter Document - 02120077


Charter Number: 02120077
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus Dei patientia Nivernensis ecclesie minister humilis notum facimus presentibus et futuris quod Joannes Pius accensivit monachis et ecclesie de Charitate ad opus eleemosynarie campum de Charneia in integrum cum juratis suis omnibus que sunt subtus campum ipsum pro sex solidis annuatim sibi reddendis in festo sancti Germani in octobri et pro accensione ipsa habuit de monachis in presenti tria millia solidorum et XIII libras et duos modios siliginis Hoc laudaverunt et concesserunt uxor ejus Aurea et filii Robertus Hugo Renaudus Grossus homo Gimo et uxor Roberti filii ejus Amelina et Petrus de Troncenges de cujus casamento erat et fratres ejus Girbertus et Girardus et Maura soror eorum Ad majorem vero firmitatem ad petitionem monachorum et Joannis Pii et aliorum presenti pagine sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo octavo Hujus rei testes fuerunt conventus de Charitate Renaudus de Galis Garnerus Moranni Gaufredus de Chastellux Robertus Chabert Guillelmus Savenet et Guido frater ejus Guillelmus et Thomas Moranni Odo prepositus de Charitate Thibaudus famulus eleemosynarii Auveriat