Charter Document - 02120072

Charter Document - 02120072


Charter Number: 02120072
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1177
Date type: Internal, Calendar, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Radulfus prior de Charitate et universus ejusdem ecclesie conventus fidelibus universis presentibus pariter et futuris imperpetuum Universitati vestre notum facimus controversiam fuisse aliquando inter fratres nostros monachos de Joviniaco et monachos de Escarlis qui vineas apud Joviniacum possidebant de quibus apostolicis innitentes privilegiis decimas solvere non volebant Tandem predicti vero fratres nostri et Escharlienses monachi per manum charissimi nobilis Stephani Sacri Cesaris comitis et Vuillelmi Joviniaci comitis futuri hujusmodi pacis compositionem concorditer inierunt Statutum est utriusque partis assensu quod monachi de Escharliis pro decimatione earum dumtaxat vinearum que tunc temporis [hoc est primo anno quo Rodulfus de Soliaco de Cluniaco rediit] apud Joviniacum possidebant tres modios vini tantum laudabilis ad mensuram Joviniaci singulis annis persolverent Quod si deinceps hoc est a Purificatione sancte Marie anni millesimi centesimi septuagesimi sexti aliquid vinearum quoquo modo acquisierint decimam persolvent sicut alii Quam pacis compositionem in capitulo nostro recitatam nos laudavimus et ratam habuimus et ut stabilis et inconvulsa permaneat sigilli nostri impressione confirmavimus