Charter Document - 02120069

Charter Document - 02120069


Charter Number: 02120069
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam ea que temporaliter aguntur facile a memoria delabuntur provisum est quod ea que memoriter retinere volumus literarum memoria commendamus quapropter ego Guido comes Nivernensis notum facio per presens scriptum tam futuris quam presentibus quod feodum de Charitate quod Regnaudus de Droi habebat a me predictus Regnaudus dedit et concessit Petro de Curchum et Radulfus de Patingiis accepit illud in hominagium sicut prius idem Radulfus habebat a Regnaudo Hoc autem casamentum tum pro remissione peccatorum meorum tum pro pecunia quam inde habui scilicet quingentas marchas ego Guido comes Nivernensis concessi et dedi et quittavi imperpetuum et contra omnes garentire promisi Gaufrido tunc priori de Charitate et capitulo ejusdem ecclesie Regnaudus quoque de Droia similiter concessit et dedit et quittavit imperpetuum feodum supradicte ecclesie Et similiter Petrus de Curchum concessit et dedit et quittavit eidem ecclesie feodum et hominagium de eodem feodo quod Rodulfus de Patingiis fecerat Petro Idem Radulfus in instanti fecit Gaufrido priori predicto de Charitate me presente dictum quoque fuit et a Radulfo laudatum quod quotiens in ecclesia de Charitate prior mutaretur totiens Radulfus et ejus successores qui feodum tenerent novo priori hominagium facerent Hoc itaque feodum sepedictum ego Guido comes Nivernensis et Regnaudus de Droia et Petrus de Curchum ecclesie totiens nominate integre et sine ulla retentione laudando quittavimus laudante Matilde uxore mea comitissa que etiam pro laudatione sua a monachis habuit decem cyphos argenti et unum palefredum Et laudante Aremburgi uxore Regnaudi de Droia et liberis ejus et laudante uxore Petri de Curchum et liberis ejus laudante etiam Radulfo de Patingiis qui pro laudatione sua habuit C libras Renaudus quoque de Droia habuit pro laudatione sua M solidos et uxor ejus decem libras Ut autem hec donatio et quittatio sepedicti feodi a me et a supra nominatis ecclesie de Charitate facta et concessa imperpetuum rata habeatur et inconcussa presentis scripti patrocinio munivi et sigilli mei impressione roborari feci de mandato etiam et consensu Regnaudi de Droia et Petri de Curchum et Radulfi de Patingiis Et ne quis heres perditionis de cetero hanc nostre donationis et attestationis paginam infringere aut calumniam inferre audeat eorum testimonio quorum subscribuntur nomina convincatur de donatione et acquitatione mea Testes sunt domnus Bernardus Nivernensis episcopus quo mediante utrobique res acta est Theobaldus decanus Nivernensis Garinus senescallus meus Narjotus de Tuciaco Gibaudus de Sancto Verano Ode de Fraineto Renaudus de Marchia Radulfus d'Autri Andreas de Flas Bernardus prepositus Marchie Stephanus Pepins Osbertus Chauchemanant Stephanus Baudins Giraudus Vulgrini Tebertus de Sala Testes de laudatione comitisse uxoris mee Theobaldus decanus Narjotus de Tuciaco Renaudus de Marchia Odo filius comitisse Petrus de Curchum Hugo Dailant Testes Radulfi de Patingiis sunt domnus Bernardus Nivernensis episcopus Theobaldus decanus et ceteri qui interfuerunt laudationi comitis Testes laudationis Regnaudi de Droia sunt dominus Bernardus Nivernensis episcopus Theobaldus decanus Robertus capellanus Thomas clericus meus Renaudus de Marchia Josbertus frater ejus Achardus de Chalon Gautherus Bernardi Damianus de Malliaco Bastardus de Cona Hugo Darcuin Guido frater ejus Terricus de Boschet Enjobertus Lirestis Archimbaudus de Boschet Hugo Cornut Gibelinus Erardus de Varennis David cambellarius Renaudus clericus frater ejus Bernardus prepositus Marchie Testes Petri de Curchum sunt domnus Bernardus Nivernensis episcopus Theobaldus decanus et ceteri qui interfuerunt laudationi comitis Testes laudationis uxoris Regnaudi de Droia sunt Gaufridus capellanus episcopi Nivernensis Renaudus de Marchia Bernardus prepositus Marchie Radulfus Brecardi Terricus de Boschet Hugo Cornut Gaufridus Anglicus Actum est hoc publice Nivernis anno dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto regnante Ludovico Guillelmo Senonensi archiepiscopo Vuillelmo Autissiodorensi episcopo