Charter Document - 02120065
Charter Number: | 02120065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1166 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris sancte matris ecclesie filiis quod ego Guillelmus comes Nivernensis pro remedio anime patris mei et antecessorum meorum monachis de Charitate Deo et Sancte Marie in perpetuum servituris dedi pro eleemosyna domos meas que in mercato Nivernensi inter tabulas nummulariorum et cordubanariorum opertoria site sunt ad agenda commercia Ita scilicet ut mille solidos singulis annis accipiant in predictis domibus etsi quod amplius fuerit si vero minus exiret de domibus istis ego totum eis supplerem et post obitum meum heres meus Quod si aliquo casu in posterum nundinis inde remotis eedem domus villificate ad hunc redditum minus sufficerent ego sine dilatione prefatis monachis in loco nundinarum statuerem unde singulis annis hec summa plene exiret hoc ipsum faceret et heres meus Si vero predicte domus comburerentur vel vetustate deciderent ego quantum reedificandis opus esset de nemoribus meis Faia scilicet et Illebertam gratis accipiendum concessi Hec itaque prefatis monachis ad eorum vestiarii supplementum donavi perpetuo tenenda cum omni libertate et ea consuetudine qua pater meus primum tenuerat et ego postmodum huc usque tenui scilicet ut quamdiu venditores illarum mercium que ibi vendi solent locum liberum illic invenire potuerint ad vendendum alibi venditoria non conducant Hoc donum Ida comitissa mater mea et Aanor uxor mea et Vuido frater meus laudaverunt Pro hoc ergo beneficio religiosi fratres de Charitate pie devotionis intuitu statuerunt pro patris mei et antecessorum meorum animabus et pro salute mea unam missam defunctorum in ecclesia beate Marie singulis diebus in perpetuum celebrari insuper etiam fieri anniversarium patris mei ita quod eorum camerarius ipso die conventum procuret et post obitum meum similiter anniversarium meum facient Quapropter volo et precipio ut hanc eleemosynam pro antecessorum meorum et mea salute pie constitutam heres meus eo quo predictum est tenore ratam habeat ac perpetuo illibatam conservet Actum est hoc Nivernis anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo sexto regnante Ludovico rege Francorum Bernardo Nivernensium episcopo his testibus magistro Stephano cantore Autissiodorensi Garnerio de Triagnello Stephano de Petra pertusia Odone de Monte Ruillon ex parte mea Ex parte vero monachorum Rodulfo tunc priore Charitatis Roberto sacrista Henrico suppriore Vuillelmo socio ejus Gaufrido cellerario Joanne camerario Et hoc donum postea apud Charitatem in capitulo presente conventu a me confirmatum est