Charter Document - 02120063

Charter Document - 02120063


Charter Number: 02120063
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Stephano venerabili eadem gratia Eduensium episcopo amico et fideli nostro et universi ecclesie capitulo salutem et gratiam nostram Scitote quoniam ecclesia de Charitate de predecessorum nostrorum beneficiis est fundata et a nobis precipue debet esse sustentata unde discretionem vestram rogamus in Domino ut et vos eam diligere studeatis et honorare neque in aliquo detrimentum pati permittatis neque minuere Preterea vobis mandamus et obnixe rogamus ut quod etiam dominus Papa dignatus est vobis injungere ipsius et nostri gratia minime differatis ad effectum perducere videlicet quod eam de ecclesia de Ulmo investiatis de qua sine judicio spoliata est sicut etiam nos et vos ipsi cognoscitis et ejusdem ecclesie scripta testificantur et confirmant testimonia Valete