Charter Document - 02120062

Charter Document - 02120062


Charter Number: 02120062
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Honorabili domino et patri in Christo charissimo domno Humbaldo priori de Charitate et ejusdem loci sacro conventui frater Humbertus humilis fratrum de Venelot minister et ejusdem loci humilis conventus et tam devotam quam debitam sancte obedientie reverentiam Distantia locorum invidente vobis sanctissimi patres et domini loqui presentialiter prohibemur necesse est tamen ecclesie nostre gravamen dedecus nostrum commune paulatim vobis plangere Justum est quidem ut membrorum infirmitati condoleat sanitas Quod si aliquod verbum minus cautum abundantia cordis et vehementia doloris eliciat dolor enim non multum differt ab insania dum est in impetu sue accessionis vestre charitatis si placet ignoscat devotio Vestre igitur sanctitatis paginam debita qua decuit reverentia suscipientes ex ejus tenore vera et falsa vobis esse intimata perpendimus Et quid mirum si vera falsis misceantur in omni [] sed vestra novit discretio triticum in horrea congregare zisannium vero igni tradere comburendum Meminimus sancti patres et domini nos in natali Domini literas vestre voluntatis interpretes ex omni consilio capituli nostri domno priore nostro tunc temporis in capitulo non residente nec aliquo novit Dominus ad literas impetrandas properante vobis destinasse Hoc ideo ad memoriam reducimus que in literis nobis transmissis admiramini quod cum tunc de domno priore nostro et de melioratione domus nostre per industriam ejus et de ordinis integritate laudabile et fidele perhibebimus testimonium cur de tam prædicabili gaudio ad tam repentinam subversionem ut scribitis perventi vos testificare distulimus Quamobrem sanctitatem vestram latere nolumus quod erga nos sancte religionis florent instituta pax summa et paries integer sine dubietate scientes quod minus quam meruerit laudes ipsius et fidelitatem erga ecclesiam Charitatensem et piam ejus ecclesiam Venlocensem solicitudinem extulimus Immo in tantum erga eumdem crevit devotio nostra videntes eum modis omnibus utilitati nostre ecclesie intendentem nec in adversis deprimi nec in prosperis extolli quod pro eo in carcerem et in mortem ire parati sumus Nocent tamen quedam adversa quod rustici nostri minus consulte contra nos levaverunt calcaneum suum volentes ad arbitrium suum priorem deponere et alium subrogare quod avertat Deus Nos siquidem omnia opera nostra in lapide adjutorii fundamus in quo obstruetur os loquentium iniqua Orta igitur tali dissentione in confusionem ecclesie nostre curiam Regis adierunt sed a curialibus immisericorditer salutati sine honore ut justum fuit recesserunt literas tamen ut moris est in curia Regis secum ad vicecomitem de Salopeschir portantes ad vos tandem recurrentes et falsa suggerentes literas quales voluerunt sanctitati vestre premiserunt Dum vero hec agerentur dies quam plures eis statuimus mandantes ut apud Venelot venirent et si quid foret emendandum per visum baronum vicecomitis de Salopeschir et proborum hominum de nobis libere tenentium emendaretur Tandem de errore suo compuncti super corpus sancte Milburge sacramentum prestiterunt quod de cetero nobis et ecclesie nostre fideles in omnibus existerent Sed hec omnia in crastino in irritum revocantes erat eis novissimus error pejor priore unde cultros et carrucarum ferramenta nobis projecerunt Ad hec horribile quid et a seculo inauditum unde vestra inconsolabiliter debent concuti corda sanctitati vestre intimabimus Die martis infra Pentecosten que dies nobis vere erat dies martis immo fere mortis egrediente conventu cum feretro comitante innumerabili multitudine hominum utriusque sexus ad processionem faciendam ut moris est ecclesie nostre et completo jam sermone ad populum proposueramus malefactores ecclesie sententia excommunicationis innodare Quo audito insurrexerunt in nos rustici nostri qui præeuntes Venelochiam venerunt et valvas ecclesie nostre in tribus locis obsederunt Tandem nobis venientibus viam occupaverunt clamantes comprehendite virum injustum et occidite Sed gratia Dei et militum auxilio defensi illesi evasimus Sed post nos lapides et baculos indevote jaciebant ita quod aliqui monachorum et servientium ictus graves susceperint Post talem et tam enormem excessum miserunt se rustici super sex monachos et quatuor milites ut ipsi gravamen eorum et excusationem priores audirent et auditis hinc inde propositis ipsi assessores quod justum fore statuerent ut prior et rustici sine aliqua reclamatione judicium subirent Quod annuente Domino eo die factum est et se in misericordiam domni prioris obligaverunt et in crastino terris suis colendis intenderunt Porro venientes nuntii eorum a vestre sanctitatis amplexu a pace formata resilierunt sibi per literas eisdem transmissas addentes cornua Quod salva reverentia vestra minus caute actum fuit quia in absente non est ferenda sententia Si que ergo in vobis miseratio si que virtus charitatis si que compassionis viscera luporum rabiem tempestivius si placet coerceatis et potestativa authoritate vestra presumptionem malignantium cohibeatis Unum siquidem noveritis quod nisi huic pesti occurratur opprimet honorem charitatis presumptio laicalis Nos siquidem in hac causa facilius possumus mori quam vinci