Charter Document - 02120061

Charter Document - 02120061


Charter Number: 02120061
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod quædam discordia erat inter monachos de Charitate et Rodulfum de Bosco et patrem et matrem et fratres ejus pro eo quod molendini quos monachi ad portam de Marchia edificaverant molendinum Rodulfi de Munot pejorabant Ad hanc ergo pacificandam discordiam ita inter se convenerunt quod ex utriusque partis assensu concorditer et monachi medietatem molendini Rodulfi per omnia habebunt et Rodulfus in ea parte quam monachi habent in molendinis ad portam de Marchia medietatem similiter recipiet quod si ipsi monachi vel in molendino Rodulfi vel in suis molendinis aliquid melioraverint in ipsa melioratione Rodulfus similiter medietatem recipiet quidquid autem in expensis et edificiis molendinorum sive in superiori sive in inferioribus necessarium fuerit Rodulfus in his que ad corpora molendinorum pertinent medietatem mittet Si quid vero in levandis exclusis vel curando besio qui dicitur cursus aque vel in stagno vel si forte evenerit in terra emenda meliorandum fuerit hoc monachi absque Rodulfi consilio facient medietatem autem ut diximus in aqua et piscibus vel quacunque melioratione per totam aquam de Muneto usque ad portam de Marchia Rodulfus accipiet Quod si cujuslibet rei negligentia monachi molendinos suos cadere vel deteriorari permiserint Rodulfus molendinum suum cum melioratione accipiet similiter etiam si Rodulfus suum molendinum cadere vel deteriorari permiserit monachi suos molendinos cum melioratione accipient Hoc itaque publice apud Charitatem factum et a domno Abbate Cluniacensi a domino Alano Autissiodorensi episcopo et Bernardo Nivernensi episcopo et domno Rainaldo priore et universo conventu de Charitate laudatum et confirmatum est comes quoque Nivernensis Vuillelmus et Vuillelmus filius ejus Gaufridus de Donziaco Rainaldus de Montefalconis Ebraudus de Charentonio Odo Fraxiniaco et Humbaldus Caprellus in manu acceperunt Quod sicut prescriptum est et monachi erga Rodulfum et heredes ejus et Rodulfus et heredes ejus erga monachos et domum de Charitate tenebunt et firmiter observabunt Testes vero qui hec viderunt et audierunt hi sunt ex parte monachorum Hugo de Patingiis Auveriah prepositus de Charitate Robertus Normannus Osbertus Chauchemanent Vuido Chaillo Hugo Raterius Hugo Caroporci Gaufridus de Castro Lucio Adam Sinapis Robertus Furnerius Rainaldus de Sancto Ægidio Robertus Chabert Thomas chambellanus prioris Bernardus Bricoldus Joannes Varetus Odo Aimericus Thebaldus Chopin et multi alii Ex parte Rodulfi Humbertus archidiaconus Nivernensis Rainaldus de Talaio Humbertus de Talaio Humbertus Bertalais et filii ejus Bertalais et Chalderonus Amelius de Charentonio Sado Toussebois Iterius de Bonvillo Geraldus Brachet Joannes Pius et alii plures Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo primo indictione nona regnante Ludovico piissimo Francorum rege