Charter Document - 02120058
Charter Number: | 02120058 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Posteritati fidelium ne qualibet possit oblivione deleri præsenti scripto commendari decrevimus quod Hugo de La Ferté cognomento Blancus qui ex parte matris domini Gaufridi de Donziaco avus extitit donavit Deo et Sanctæ Mariæ de Charitate et monachis ibidem Deo servientibus quadraginta solidos apud castrum quod Uchia vocatur annis singulis pro anniversario suo Hanc itaque donationem in communi capitulo de Charitate concessit atque laudavit præfatus dominus Gaufridus de Donziaco cui terra ipsa donata est cum duobus filiis Herveo et Gaufrido qui similiter hoc laudaverunt et coram multis idem concesserunt Præsens autem hæc carta ob hoc sigillo sæpedicti Gaufridi de Donziaco sigillata est ne quislibet in futurum huic donationi valeat contra ire et ut in perpetuum stabilis ac firma permaneat Hujus rei ex parte domini Gaufridi testes sunt Vuido de Arcuin et Gimo famillus cæterique quam plures Ex parte autem monachorum Gilo Meschinus de Sancerra Geraldus de Castro Lucio Joannes Pius Bertolous filius Humberti Bertoloi Varnerius de Boniaco Alveriaz filius Joscelini Jardelli et multi alii qui hoc viderunt et audierunt Hoc autem factum est in communi capitulo de Charitate anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo quinquagesimo primo