Charter Document - 02120057

Charter Document - 02120057


Charter Number: 02120057
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Universis sancte ecclesie fidelibus notum sit quod Pontius filius Theodorici de Montepodio pro sua suorumque salute Hierosolymam pergens donavit Deo et Sancte Marie de Colongiis monachisque ibidem Deo servientibus quidquid clamabat in cimiterio ejusdem ecclesie duas etiam nundinas que vulgo ferie dicuntur unam in octavis Pasche in vigilia et in die alteram in exaltatione sancte Crucis in vigilia et in die Donavit insuper idem Pontius predictis monachis logias feriarum et justitiam earum in omnibus locis supradicte ville et quidquid ad ferias pertinet sine ulla retentione exceptis domibus suis Dedit quoque prefatis monachis furnum supradicte ville et omnes usuarias ejus tam in bosco quam in hominibus Pro hac donatione pepigerunt ei monachi quod anniversarium illius patris etiam et matris ejus singulis annis honorifice facerent Ut autem hoc donum stabile et inconcussum existeret predictus Pontius et fratres ejus videlicet Guido Hugo et Gaufridus coram multis in capitulo de Charitate jurejurando confirmaverunt Vuillelmus vero qui pro infirmitate corporis absens erat postea apud Colongias multis videntibus super sacrosanctum altare Dei genitricis eodem pacto quo fratres ejus hoc donum confirmaverant jurejurando confirmavit Postmodum prefatus Pontius et tres fratres ejus scilicet Guido Hugo et Gaufridus de Charitate revertentes hoc idem in presentia domni Gaufridi Nivernensis episcopi et Vuillermi Nivernensium comitis confirmaverunt Si autem huic donationi aliquis resistere vel eam calumniare in futuro voluerit Pontius et fratres ejus se pro viribus suis monachorum fore defensores jurejurando confirmaverunt Hoc donum laudaverunt et concesserunt uxor supradicti Pontii et fratres ejus Guido videlicet Vuillelmus Hugo Gaufridus Hujus rei testes sunt Drogo precentor Nivernensis ecclesie Eudo sacrista Hugo de Buxeria et Guido frater ejus Vuillelmus de Pero Vuillelmus de Marriaco Vuillelmus Garaldus Gaufridus de Rumiliaco Vulgrinus Petrus Emericus Actum publice anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo tempore Ludovici Regis Francorum et Vuillelmi Nivernensium comitis et Gaufridi Nivernensis episcopi Drogo precentor et cancellarius Nivernensis ecclesie jussit fieri