Charter Document - 02120056

Charter Document - 02120056


Charter Number: 02120056
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Notis memorie literis posteritati fidelium assignare decrevimus quod Pontius de Monte podio Hierosolymam pergens posuit in vadimonium monachis de Charitate et monachis de Collongiis pro octoginta et decem libris Nivernensis monete partem quam in eisdem Colongiis et in omnibus suis appenditiis habebat videlicet in hominibus in pratis in vineis in aquis in bosco et plano et ceteris omnibus que in predictis Colongiis sui juris erant Dedit autem idem Pontius supradictis monachis pro remedio anime sue omnes redditus et exitus predicte ville quamdiu monachi eam in vadimonio haberent Quod ut ratum et inconcussum permaneret predictus Pontius et fratres ejus videlicet Guido Hugo et Gaufridus hoc coram multis in capitulo de Charitate jurejurando confirmaverunt Guillelmus vero quia absens erat egritudine cogente postea apud Colungias multis videntibus super sacrosanctum altare Dei genitricis eodem pacto jurejurando hoc confirmavit Prefatus autem Pontius et tres ejus fratres scilicet Guido Hugo et Gaufridus de Charitate revertentes hoc idem in presentia domni Gaufridi Nivernensis episcopi et Vuillermi Nivernensium comitis predicto pacto confirmaverunt Hoc laudaverunt et concesserunt uxor supradicti Pontii et fratres ejus Guido Vuillelmus Hugo et Gaufridus Hujus rei testes sunt Drogo cantor Nivernensis ecclesie Eudo sacrista Hugo de Buxeria et frater ejus Guido Vuillelmus de Pero Vuillelmus de Marriaco Ulgrinus prepositus Petrus Emericus Pino