Charter Document - 02120052
Charter Number: | 02120052 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Omnino conveniens est ut eleemosynas quas facimus certo alicubi loco designemus ne fiat instabile aut vagum quod expedit esse sempiternum notum proinde facimus universis et presentibus pariter et futuris quod quatuordecim modios frumenti quos ecclesie Sancte Marie de Charitate felicis memorie Ludovicus rex Francorum genitor noster apud Bituricas in eleemosynam absque tamen certa designatione donaverat in molendinis nostris Bituricensibus precatu Petri de Paulo tunc temporis ejusdem ecclesie prioris dilectissimi nostri rata nimirum et immobili diffinitione impostorum assignavimus Et quoniam per numeratorum medietas erat ut vulgo dicitur ad rasum medietas autem ad cumulum pro quatuordecim modiis frumenti sex decem modios frumenti ad mensuram Bituricensem et ad rasum suppleri statuimus qui ad victum monachorum singulis in perpetuum annis de molendinis nostris in quadragesimo persolvantur Quod ut stabile semper inconcussum permaneat scripto commendari sigilli nostri authoritate muniri nostrique nominis transcripto caracthere corroborari precepimus Actum publice Nivernis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragentesimo sexto regni vero nostri decimo astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri signum Vuillelmi Buticularii signum Mathei camerarii signum Mathei constabularii Data per manum Cadurci cancellarii