Charter Document - 02120051
Charter Number: | 02120051 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanie notum facimus universis fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos pro remedio anime patris nostri piissimi Ludovici et antecessorum nostrorum et nostre sanctissime ecclesie de Charitate nobis charissime donavimus et in eternum concessimus de frumento nostro apud Bituricas singulis annis ad supplendum victum monachorum modios quatuordecim Nos vero ab eisdem monachis postulavimus et ipsi nobis concesserunt per manum domni Petri prioris ut anniversarium diem obitus patris nostri et nostrum similiter in eternum in eadem ecclesia faciant et pro nulla occupatione pretermittant Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum scripto commendavimus et sigilli nostri authoritate et nominis nostri caractere subter firmamus Actum publice apud Bituricas in palatio nostro anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo tricesimo octavo regni nostri secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa dapifero nullo Signum Vuillelmi Buticularii signum Mathei constabularii signum Mathei camerarii Data per manum Algrini cancellarii