Charter Document - 02120050

Charter Document - 02120050


Charter Number: 02120050
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Patris Filii et Spiritus Sancti Noverint præsentes et futuri quod Hugo de Narciaco vuerpivit Deo et Sanctæ Mariæ de Charitate medietatem furni de Narciaco quam de ipsis monachis de Charitate tenebat et alodium illius et domum et quidquid in furno habebat Hoc autem donum laudavit Iterius dominus ejus Nivernis coram domino Vuillelmo Nivernensi comite Fuerunt hujus rei testes dominus Vuillelmus Nivernensis comes et Vuillelmus filius ejus et Hugo de Tilio et Adam de Marchia et Robertus de Bosco Vuillelmus Garaldus Hubertus de Talai Hugo de Boannai et alii plures Uxor autem Iterii similiter hoc donum laudavit et filius ejus et filia et omnes infantes illius concesserunt et laudaverunt Monachi vero propter hoc Iterio mille solidos dederunt uxor quoque ipsius similiter a monachis quo et ipsa hoc donum laudaret munus habuit Post hæc autem aliquanto transacto tempore sæpe dictus Hugo de Narciaco Hierosolymam adire disponens venit Charitatem et coram domno Petro priore cognomento de Polo et senioribus Charitatis coram etiam Vuillelmo Nivernensi comite et aliis multis qui tunc præsentes aderant iterum sicut ante jam fecerat vuerpivit Deo et Sanctæ Mariæ de Charitate cum bona voluntate sua quidquid in furno de Narciaco habebat in perpetuum Pro hac itaque re monachi dederunt ei charitatis intuitu trecentos solidos et uxori ejus quoniam et ipsa hoc bene laudavit unam prebendam quamdiu viveret Sunt autem hujus rei testes dominus Vuillermus comes Nivernensis in cujus conspectu hæc omnia gesta sunt et Adam de Marchia Robertus de Bosco Vuillelmus Garaldus Humbertus de Talai Vulgrinus prepositus Hugo de Boannai et alii multi qui hæc omnia viderunt et audierunt