Charter Document - 02120049

Charter Document - 02120049


Charter Number: 02120049
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1121
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus quod Ermengardis uxor Hugonis de Tilio infirmitate qua et obiit pregravata rogavit eumdem virum suum ut se ad Sanctam Mariam de Charitate deferri et ibi sepeliri faceret donaret etiam eidem ecclesie pro salute anime sue aliquid de terra sua videlicet quidquid habebat apud Narciacum et in tota potestate Narciaci quod scilicet de capite ipsius erat Hanc ejus petitionem viderunt et audierunt Hubertus de Talaia Robertus de Bosco Rainaldus Voce Rainaldus Morellus Itaque postquam corpus ejus illuc delatum est ibidem sepultum introiens prefatus Hugo capitulum monachorum presentibus episcopis Hugone Autissiodorensi et Fromundo Nivernensi presente etiam domno Odone totoque conventu donavit eis pro anima uxoris sue Ermengardis sicut illam adhuc viventem ab ipso petiisse et de nominasse supradixit quidquid omnino in dominio suo habebat apud Narciacum et in tota potestate Narciaci et in Lasteio et in Britannia Excepit vero casatos suos et homines quosdam scilicet Rainaldum de Burgonovo et Andream fratrem ejus Josbertum quoque mercatorem et fratrem ejus Paganum et hoc quod in uxore Stephani de Narciaco habebat Hoc viderunt et audierunt ex parte ejus Vuillelmus comes Nivernensis Hugo Mansellus Vuillelmus de Monte Nesione Hubertus de Talaia Robertus de Bosco Rainaldus Voce Ex parte monachorum Hugo prepositus Ebrardus Baraldus Archimbaldus Normannus Thomas de Hospitio Landricus Petrus filius Aymerici aliique perplures Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo primo indictione decima regnante Ludovico Francorum rege die Assumptionis beate Marie Preceptum igitur et constitutum est a domno priore Odone totoque conventu ut anniversarium ejusdem Ermengardis necnon et Hugonis viri ejus postquam et ipse obierit in ecclesia beate Marie de Charitate perpetuo fiat et die eodem de reditibus terre supradicte conventus reficiatur Igitur de omnibus jussit Hugo de Tilio cartam fieri et ut apud posteros rata et firma permaneant domni Hugonis Autissiodorensis episcopi qui presens affuit sigillo muniri