Charter Document - 02120048
| Charter Number: | 02120048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1111 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint presentes et posteri quod ego Bartholomeus de Muro pro remedio patris ac matris atque uxoris omniumque antecessorum meorum simulque pro amore filii mei Roberti monachi atque pro remissione peccatorum meorum trado et concedo Deo et Sancte Marie et monachis de Charitate clausum vinee mee quod extra murum Biturice civitatis inter ecclesiam Sancti Austregisili et flumen Aurionis ita videlicet ut idem clausum quoad vixero de monachis teneam post meum vero ab hac luce decessum erit prorsus illorum jure possidendum perpetuo Olchiam quoque do eis que est inter clausum et flumen Aurionis simili modo et aliam planam terram que est ultra molendinum Sancti Stephani et pertingit usque ad vadum Petre Duos etiam arpennos pratorum trado illis presentialiter qui fuerunt Stephani Galabide consanguinei mei Do illis etiam duos denarios salvamenti de uno quoque villano et totam avenam de habitantibus villanis quam etiam de habitaturis qui eam hoc modo reddunt ut ii qui cum bobus terram colunt unum sextarium avene reddant alii vero dimidium tantumque de bosco Campi Froaldi quantum eis sufficiat ad domos et vineas faciendas vel ad quecumque voluerint in suo dominio Trado illis et domum Arberti archipresbyteri de Brierio in eo in quo nunc est sita loco aut in quo eam postmodum removebo Tonnas quoque trecentos vini modios continentes et cupas que ad eamdem mensuram vinum continere sufficiant nec non et arcas viginti annone modios capientes Preter hoc universorum pannorum meorum omnis generis dimidium eis do non quidem presentialiter sed vel ante mortem meam vel in morte Boum quoque ac vaccarum atque porcorum meorum dimidium Hujus rei testes sunt Rodulfus Cocus Arnulfus de Monastello medio Arnaldus Berilius Petrus Dalphinus Adelinus prepositus Archimbaldus Aymericus servientes Vuido de Chaslone Rodulfus de Bosco Rodulfus Bodo Actum publice in capitulo beate Marie de Charitate Post hoc etiam donum quod apud Sanctam Mariam de Charitate factum est fecit ipse Bartholomeus aliud donum apud Bituricas in claustro beate Marie de Monastello medio totum videlicet quod in eadem terra Campi Froaldi retinuerat sine ulla retentione post obitum suum monachis donavit atque concessit Hoc donum laudavit filius ejus Odo et Aremgardis filia ejus et maritus ipsius Gaufridus et Robertus eorum filius et Thomas de cujus feodo erat videntibus Raymundo Bechet Sulpitio de Concorcialo Stephano Guissa curta Odone de Muro Odone Dapifero Roberto Meschino Deinde crescente devotione donavit dominus Bartholomeus Deo et Sancte Marie de Charitate suam magnam domum que est intra murum Biturice civitatis et totum casale in quo sita est cum omnibus que ad casale pertinent quam scilicet donationem per manum filii sui domni Roberti monachi misit priori et conventui de Charitate Proposuerat quippe ut si fieri posset et se et filium suum parvulum Odonem quem habebat cum omnibus rebus suis Deo et Sancte Marie de Charitate traderet Postea vero videns supradictum filium suum Odonem nolle seculum relinquere et quod proposuerat non posse adimplere expetiit domnum Odonem priorem de Charitate et omnia supradicta dona que ante donaverat recognoscens omnium donationem iterum ipse et Odo filius ejus in manum prioris miserunt Ac inde pater obnixe pro filio suo ne illum exheredaret priorem rogavit Prior vero locutus est cum consilio et Bartholomeus similiter cum suo Hanc concordiam et conventionem inter se fecerunt ut dominus Bartholomeus totam villam que Campus Froaldus vocatur cum omnibus que inibi habebat Deo et Sancte Marie de Charitate inperpetuum possidendam in presenti traderet partem scilicet quam antea monachis dederat et partem quam in vita sua retinuerat Addidit etiam huic dono quatuor arpennos pratorum apud Marmanniam laudante hoc ipsum donum filio suo Odone Prior vero concessit supradicto Odoni filio Bartholomei suam magnam domum et magnum clausum vinearum tali conditione ut si sine legitimo herede filiorum aut filiarum obierit similiter si filii filiorum aut filiarum sine legitimis filiis aut filiabus obierint et ut totum breviter dicatur ubicumque legitima posteritas filiorum aut filiarum defecerit omnia que supra diximus ad locum de Charitate revertantur nullus enim alius heres hereditare valebit Quicunque vero ex supradictis heredibus hoc clausum habuerit ad cognoscendum quod de monachis illud teneat per singulos annos quoddam plaustrum vino mero onustum illis dabit Sciendum vero quoniam si filius domini Bartholomei aliqua necessitate compulsus pecuniam mutuo accipere voluerit usque ad centum libras denariorum mediatane monete super predictam domum et clausum a monachis de Charitate accipiet ita tamen ut securos illos faciat quod nec per se nec per alium quemlibet de isto vadimonio aliquam violentiam vel injuriam illis inferat donec tantam pecuniam reddat Actum publice inter Bituricas et Ayas anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo undecimo indictione quarta regnante Ludovico rege Francorum presente domno Odone priore de Charitate cum monachis suis Henrico filio comitis Stephani Roberto monacho filio domini Bartholomei Stephano capellano prioris Fuerunt et laici testes ex parte monachorum Walterius Fruinus milites et famuli eorum Stephanus Rodulfus Bernardus Alvredus Hugo Ex parte domini Bartholomei et ejus filii Odonis fuerunt testes Rainaldus Guissa curta Rainaldus Bechet Arnulfus de Monastello medio Paganus Hyreus Hugo Senerillus
