Charter Document - 02120047
| Charter Number: | 02120047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1107 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ad posterorum memoriam literarum apicibus dignum est annotari qualiter Adam Meschinus filius Adam de Cresno de omnibus querelis quas adversus monachos Sancte Marie de Charitate habebat in concordiam et per donationem venerit Statuerunt igitur diem domnus Odo Arpinus prior et ipse Adam quo de eisdem querelis in unam venirent concordiam Concessit igitur ut de quibuscumque rebus que in rivagium hujus ville in terra nostra venerint nihil accipiat totumque monachis habendum dereliquit quarta legium salis per totam terram monachorum quarta legium vero annone ubique cujuscunque sit terra sive sua sive aliorum de toto burgo Charitatis Concessit etiam predictus Adam terram communem medie plantationis furnum scilicet et cetera edificia post obitum suum sive heredem habeat sive non habeat sicut hoc quoque pater ejus vivens concesserat medietatem etiam excluse in quamcunque partem cursus Ligeris fluat sed et omne quod pater ejus vel antecessores monachis contulerunt ipse quoque concessit et laudavit Huic ex parte ejus testes sunt Hugo de Castellione Gibaudus de Sancto Verano Rainaldus Normannus Rodolfus de Bosco Hugo de Tronceangiis ex parte monachorum Theodoricus de Montefalconis Hugo de Tilio Gaufredus Dado Galterius de Pino Vualterius Fruinus Arnulfus Juvenis Odo de Albiniaco et Aicardus Bertrannus Mainardus Adelinus prepositus Archimbaldus Valterius Brito et Letericus frater ejus et multi alii Factum publice apud Sanctam Mariam de Charitate in manu domini Odonis prioris cognomento Arpini anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septimo indictione decima quinta regnante Philippo Francorum rege Vuillelmo Nivernorum comite
