Charter Document - 02120046
Charter Number: | 02120046 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus Dei patientia Nivernensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint omnes quod Gaufridus de Pogua senescallus Nivernensis in nostra presentia constitutus recognovit se dedisse in perpetuam eleemosynam monachis de Charitate totum feodum de Argenveriis et de rebus illis que fuerunt Joannis Pii Protestatus est etiam coram nobis quod hoc donum fecit laude et assensu Elisabeth uxoris sue et Radulfi filii sui et quod ipse Gaufridus et heredes ipsius tenentur garantire ipsum feodum dictis monachis imperpetuum erga omnes ad petitionem autem dicti Gaufridi has sigillo nostro litteras confirmamus Actum apud Nivernenses anno gratie millesimo ducentesimo nono mense junio