Charter Document - 02120042

Charter Document - 02120042


Charter Number: 02120042
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1106
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis Noverint presentes et posteri quod Seguinus Nivernensis dedit Deo et Sancte Marie de Charitate decimam Argenti ville partem suam terragium etiam et decimam Montis Linardi de Capella partemque suam apparat amenti quod homines nostri et alii fecerunt Si autem priori de Charitate placuerit ut inde apparat amentum plus fiat similiter dedit partem suam Filius autem ejus habebat censum de altera parte quod si filius ejus Josbertus absque herede legitime uxoris moreretur medietatem omnium que trans Ligerim habet perpetuo habendam jure concessit Hinc testes sunt Vuido de Chaslone Vuillelmus de Talaio Raimbaldus de Porta Giraldus Chasen Giraldus de Narciaco Facta est hec donatio publice anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexto indictione decima quinta regnante Philippo Francorum rege Vuillelmo Nivernensi comite Ex parte nostra testes sunt Girbertus de Beluciaco Stephanus Aldricus Bernardus Petrus