Charter Document - 02120041

Charter Document - 02120041


Charter Number: 02120041
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Quoniam regum est necnon et cujuscunque viri ingenuitatis titulo decorati sicut in legibus votorum invenitur de propriis possessionibus propriam implere voluntatem ego Alfonsus Portugalie rex comitis Henrici et regine Theresie filius magni quoque regis Alfonsi nepos una cum uxore mea regina domna Malfada filia comitis Amedei de Moriana considerantes obitum nostrum et diem districti judicii quando retribuetur unicuique secundum quod gesserit pauperibus Christi decrevimus de propriis facultatibus et reditibus non solum locupletare ecclesiam sancti Petri de Ratis et fratres qui ibi habitant tam presentes quam futuros in qua ecclesia pater meus Henricus una cum matre mea uxore sua Donna Theresia primitus miserunt fundamentum Verum etiam ut cum tranquillitate et quiete sine aliqua perturbatione preces suas Deo fundant pro nobis et pro omni posteritate nostra et omni populo Christiano concedimus et confirmamus ecclesie beate Marie de Charitate ac priori et monachis ibidem Deo servientibus omnes decimas de pane et vino et lino omnium regalium que habemus et que debemus habere ego et uxor mea donna Malfada regina a flumine Dorii usque ad flumen Mundeci prout felicis memorie Henricus comes pater meus una cum uxore sua matre mea nobili muliere Theresia illustris regis Alfonsi filia eisdem primitus dederunt et concesserunt ita quod si quis imposterum quod fieri non credimus de nostris propinquis aut de extraneis hoc donum et beneficium quod firmum et roboratum omni tempore esse volumus ad irrependum seu in aliquo temeraria presumptione contrabandum venerit quisquis fierent quingentos solidos bone monete priori Sancti Petri de Ratis reddere cogatur regia potestate et quantum damni fecerit quadrupliciter componat et insuper a sancte matris ecclesie sinu separetur et cum Juda traditore in inferno perpetuo ardeat et si fierent de nostra progenie maledictionem nostram et omnium avorum suorum habeat Facta hujus doni et beneficii firmitudine mense julii Vuimarensis erra MCLXXXIII Ego Alfonsus Portugalensis rex una cum uxore mea domna Malfada regina in presentia testium idoneorum hoc donum et beneficium manibus nostris propriis roboravimus Ego Joannes archiepiscopus Bracare consignavi Menendus Burguncia Alterei Arnaudus Petri curie dapifer consignavit R[aimun]dus Monii cons Aubertus cancellarius regis cons Rondulus Zolenne cons Rodericus Platigii alcaide Colimbrie testis Petrus Menondi economus regis testis