Charter Document - 02120039
Charter Number: | 02120039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1000 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ego Seguinus filius Umberti de Olchia Deo et sanctæ Mariæ de Charitate sibique servientibus monachis alodium de Beluciaco atque de molendino Martini quod ex parte consanguinei mei Seguini de Pruiaco quasi hæreditario jure re clamaveram diutiusque calumniaveram trado vulpio et perpetuo jure cum omnibus suis appenditiis absque retentione eisdem monachis irrefragabiliter possidendum concedo Factum publice apud Ugeium inter Fraxiniacum et Luperciacum devicto eodem Seguino per placitum et judicium quorumdam jurisperitorum ex utraque parte assistentium et eodem culpæ suæ reatum recognoscente de calumnia ea tenus pro predicto alodio monachis de Charitate illata indeque directum in manu Harduini monachi faciente Et ut firma pax de prædicto alodio inter eumdem Seguinum et monachos sanctæ Mariæ permaneret accepit idem Seguinus a monachis de Charitate per manum Ludovici Cellerarii qui præsens inter erat trigenta solidos denariorum Cujus rei testes subnotati habentur qui præsentes affuerunt Landricus Rainaldus Gilbertus frater Rainaldi monachi