Charter Document - 02120037

Charter Document - 02120037


Charter Number: 02120037
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1089
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte summe et individue Trinitatis Noverit fidelium sacra posteritas quoniam miles quidam Archimbaldus nomine de Laminiaco ob sue anime antecessorumque suorum atque progenitorum salutem Deo et Sancte Marie de Charitate sibique famulantibus monachis ecclesiam de Lameniaco jure perennitatis possidendam tradidit cum offerendis et baptisterio rerumque diversarum decimationibus et sepulturam cimiterii eidem ecclesie pertinentis quaqua versum adjacentis Campum etiam qui de Foresto dicitur his addidit quemadmodum ad ecclesiam extra idem castrum construendam in presentia domni Hugonis Cluniacensium abbatis metis determinari fecit absque ullius retentione consuetudinis excepto quod hujus conclusionis incole campi scilicet de Foresto consuetudinem silve que dicitur calumnia sicut et ejus villani sibi persolverint Ista autem absque servitio ejus vel heredum suorum id est usuarium pasture aque et boscorum ipso concedente accipient Monachi autem qui inibi habitaverint idem usuarium ad omnes proprie necessitatis usus absque servitio Insuper et quos in dominio habuerint porcis pastionem quantum parti sue attinet gratis concessit His etiam addidit ob chiam et vineam quam Anscisus ejus frater apud Lameniacum antequam fieret monachus possidebat absque retentione Campum quoque ad horreum monachis construendum absque consuetudine qui dicitur de fonte Goosie Insuper et dimidium piscarie que Ogia dicitur excepto rame darum casa mento Ramedas tamen quas ibidem Gaufredus presbyter in dominio habuisse dignoscitur eisdem contulit unum quoque in Ligeris fluvio molendinum et pro anima avi sui Attonis dimidium alterius molendini qui dicitur de Mirabel Campum etiam de Chancerano sicut eum in presentia monachorum de Charitate domni scilicet Vuillelmi atque Roberti percalcari fecit absque servitio et consuetudine sicut etiam supradicta prefatis monachis donavit Concessit etiam ibidem mansuris ruricolis usuarium aque pasture et sylve absque servitio excepto calumnie debito Pratum nihilominus de Montegenou sicut habebat illud in dominio Necnon et terre spatium a planta Chartiney usque ad pratum de Montegenou situm Quidquid inde monachi sepefati et omnes quos ibidem hospitaverunt villani appratare potuerint eisdem monachis absque retentione tradidit Vineam quoque Gaufredi presbyteri de Castaneto simulque reliquas ejusdem territorii vineas sicut sibi divisas tenent et super additas accipient cum alodio quam ejus frater Anseisus a quibusdam Castaneti villanis sibi pretio comparaverat predictis monachis contulit et absque retentione perpetuo jure possidenda emancipavit Postremo idem Archimbaldus exceptis fratrum inibi mansurarum beneficiis votivis que sancte Marie de Charitate conventui impenderint quotannis plenarium generale piscium jure consuetudinario faciendum constituit Ad quod etiam copiose persolvendum fratribus ibidem Lameniaci videlicet degentibus aquas suas ad piscandum et decimationes salmonum aliorumve piscium vestalium in exclusa sua de Ligeris fluvio capiendorum perpetuo attribuit Actum publice anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo nono apud sanctam Mariam de Charitate regnante Philippo anno regni sui vigesimo nono Cujus rei testes habentur Hugo de Bena Archimbaldus Bardinus Ebrardus de Sesma aliique quam plures