Charter Document - 02120035

Charter Document - 02120035


Charter Number: 02120035
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Landricus de Poissinis pro salute anime mee recognovi eleemosynam quam antecessores mei donaverant Deo et Beate Marie et monachis de Charitate in puram et perpetuam eleemosynam scilicet medietatem quam habebant in camparto et in bosco de Cyesny Insuper donavi eis mediam relique medietatis quod meum erat in eleemosynam perpetuam Tum domui de Charly plenum usagium in eodem bosco recognovi et concessi ita quod in illo possint libere capere quecumque sibi necessaria erunt ad focum ad edificia ad vineas et omnia negotia sua nihil tamen inde poterunt vendere vel donare Habebit etiam predicta domus in bosco prefato dimidiam partem panagii Hoc donum meum et recognitionem ego Landricus feci laudare per uxorem meam Guiburgam et filios meos Ascelinum Rainaldum Gaulterinum Clarembaudum et Hugonem Et ut hoc ratum sit et firmum et a nullo in posterum possit infirmari presentem cartam sigillo domini Gualcherii Nivernensis episcopi feci confirmari Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto