Charter Document - 02120033
| Charter Number: | 02120033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1168 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Dalmatius de Sinemuro intelligens sicut ex scripturis sanctis docemur eleemosinarum largitione peccata dimitti pro mea parentum meorum viventium simul et defunctorum absolutione domino Deo et beatissime Dei genitrici semperque virgini Marie et monachis ei apud Charitatem servientibus perpetuis temporibus cum omni libertate possidendam domum que Poli vocatur tribuo ut videlicet nihil mihi sive heredibus meis vel cuiquam hominum propter eam vel ex ea se preter orationes habere cognoscant Dono siquidem eam eis cum omnibus que inibi Petro olim episcopo sociisque ejus assignavi et quorum ipsi investituram habuisse noscuntur terram videlicet de Magobris que terram Joannis Vuaterii sicut eam montes ab eorum summitatibus concludunt et venientibus de Huchon semita que in summo colle occurrit unde et locus ipse primo videtur disterminat Terram quoque de Valmarti ex altera parte vallis magne et vie que venit de Montcenis totum scilicet montem sicut vergunt latera ejus in rivulos circumfluentes extenditur in superiori parte usque ad viam que venit ex certa corrigia que a dextra parte ejusdem montis juxta rivulum venientibus a predicto loco esse dicitur militum qui Urgioli cognominantur Campum quoque Jeromi ad villam que Toisneria vulgo dicitur Quicquid etiam in predictis dis terminationibus nemorum pratorum fontium pascuarum seu quarumlibet rerum est vel in futuro fore potest Omne etiam quod ego vel posteritas mea vel quicumque mihi successuri sunt usque in finem predicto loco dare Deo inspirante voluerint predicte ligibus liberalitatis includo Addo insuper ut bestie eorum qui in Polliaco Deo servituri sunt vel serviunt libere pascantur in nemoribus sive planis et pascuis meis et hominum meorum in tota terra mea exceptis pratis clausis Vendere etiam et emere eis et eorum hominibus per totam terram meam absque quacumque consuetudinis peagii vel telonii sive ut melius intelligatur tonleu exactione Ire etiam et redire libere ubi voluerint concedo Et ut brevi cuncta concludam eis quæcumque potest excogitari libertatem indulgeo Et hec omnia sigilli mei munimine roboro solum mihi posterisque meis illud retineo quod et in capitulo suo Radulphus prior et totus conventus quando donationem hanc feci et in eorum fraternitate receptus sum concesserunt Quod si prior quod absit se de crimine vel de domus dilapidatione notabilem exhibuerit postquam tertio priorem aut conventum ut eum amoveant commonuero si auditus non fuero ego illo absque injuria remoto alium ab eis idoneum expectabo Si quis autem de meo vel alieno genere hujus scripti paginam quassare tentaverit et Dei in se commotionem sentiat et conventui de Charitate centum auri marchas persolvat Concedo siquidem prefatis monachis ut si aliquis militum meorum vel hominum meorum terram de feodo meo prefato loco dederit libere et sine calumnia possideant Testes vero coram quibus prefatis Petro sociisque ejus Vidone et Roberto monachis de Charitate donationem hanc confirmavi præsensque scriptum per eos ecclesie de Charitate contradidi sunt hi Anselmus Urgeolus Gaufridus de Talaio Valterius prepositus Bernardus a Maugis et multi alii
