Charter Document - 02120029
Charter Number: | 02120029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Noverint et præsentes et posteri quod ego Humbaldus Blancus pro mea et antecessorum meorum patrisque mei salute dedi sanctæ Mariæ et sibi servientibus monachis terram de Polliaco et terram de Charento et planam et nemorosam et servos et ancillas et liberos aquas et piscarias et quidquid omnino habeo in eadem terra absque retentione ulla excepto filio Guidonis Bernardo tali conventione ut si morerer in via Hierusalem monachi ex toto omnia possiderent si vero redirem si voluntas mea esset redimerem Quod si non redimerem monachi imperpetuum possiderent quamdiu autem quicquam reddendum esset de censu reciperent monachi omnes exitus qui de supradicta prodirent terra Et hoc in eleemosynam dedi pro salute animæ meæ et antecessorum meorum Hoc laudavit Matheus filius meus et Rainaldus et Hugo et filia mea Elisabeth Hujus rei testes sunt ex parte mea Bernardus Bonus vassaldus patruus meus Humbertus Burellus Narduinus Chasera Bernardus de Luisiaco Hugo prepositus Duben Clemens prepositus de sancto Boneto Ex parte monachorum Letericus de Chalento Rodulphus de Bosco Bordinus de Castello Novo Adelelmus prepositus de Charitate Archimbaldus Rodulfus de Sulliaco Boynus Aimericus Rainaldus prepositus de Nivernis Rodulphus Martinus Sciendum vero est quod inde accepit a monachis idem Humbaldus Blancus mille trecentos solidos et unam marcham argenti quam uxor ejus habuit de laude Acta sunt hæc regnante Philippo Francorum rege