Charter Document - 02120024
| Charter Number: | 02120024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1115 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dignoscitur ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur literarum apicibus annotetur Per has namque gestorum veritas inconcussa custoditur et que per fraudem seu per oblivionem obrepere poterat falsitas repellitur Nos itaque religiosorum virorum instituta servantes eorumque vestigia hac in parte imitantes scribendo ad posteros transmittimus quod nostro in tempore fecimus Sciat igitur universa fidelium multitudo quod ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus Sancte Marie de Charitate et fratribus ibidem Domino servientibus omnia que nunc in episcopatu Autissiodorensi vel que in eodem usque in finem seculi poterunt adipisci jure perpetuo possidenda laudo atque concedo et hujus sigilli mei munitione confirmo Hec autem confirmatio atque laudatio facta est Autissiodori in capitulo Sancti Stephani consensu atque voluntate omnium canonicorum ibi assistentium ad ipsum volentium atque laudantium quorum aliqua hic subscribuntur nomina scilicet Benedicti decani Ulgerii prepositi Attonis Raffardi Jone cancellarii fuerunt etiam plures alii quorum hic non scribimus nomina Prior vero de Charitate domnus videlicet Odo fuit in illo capitulo et cum eo plures monachi atque laici in quo confirmatio atque laudatio facta est Christianus scilicet monachus Stephanus Morinus monachus Petrus Morandus monachus Morinus capellanus de Domnopetro Hugo de Bonneia Anfridus et multi alii quos memorare non est necesse
