Charter Document - 02120023

Charter Document - 02120023


Charter Number: 02120023
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1094
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverit fidelium sacra posteritas quod domnus Robertus Vuillermi Nivernorum comitis filius cum utroque esset presulatus videlicet atque comitatus honore sublimatus pro anime sue remedio antecessorumque suorum perpetua salute Deo et Sancte Marie de Charitate ad usus et stipendia degentium ibidem monachorum quidquid a fidelibus datum eisdem de rebus tam ecclesiasticis quam etiam militaribus vel mundanis fuerat in episcopatus comitatusque sui honore et quidquid deinceps dabitur concessit annuit atque laudavit ac proinde equum unum optimum a priore domno Vilenco accepit Concessit autem predicte ecclesie monachis mansum Charliaci quem Hugo Luperciensis donaverat et cetera ut prelibatum est quecunque de feodo vel honore suo tam episcopali quam comitali collata et conferenda sunt ut ea perenni dominio et jure irrefragabili possideant Actum publice ad Marchiam castrum sub presentia domni Vilenci prioris Ludovici quoque et Geraldi monachorum Testibus Seguino milite Nivernensi Letherico de Chalento Vuidone de Chaslone Rodulfo Martino et quam pluribus aliis anno ab incarnatione Domini MLXXXXIIII Philippi autem Francorum septra gerentis tricesimo quarto