Charter Document - 02120021
Charter Number: | 02120021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis abbatibus et prioribus Cluniacensis ordinis ad generale capitulum convenientibus Si diligenter meditatione pensabitis qualiter vita monastica sub primis ordinis patribus pullulavit et palmites longe lateque producens ad mortifera circumquaque venena pellenda flores bonorum operum protulit et boni nominis effudit odores pervigili cura studebitis eorum inherere vestigiis per quos in deserto mundi hujus plantata est et fructificavit in pluribus vitis monastice honestatis Si nimirum frugalitate monastica contenti et optimum ponentes in paupertate principium assecuti sunt in dominio totius sufficientie complementum ecclesiarum prelati accepti ante reges et presides vita et merito gloriosi Nunc autem quod mærentes dicimus et si non a cunctis in omnibus a plerisque tamen ex vobis in pluribus dicitur declinatum in tantum quod contra vestri ordinis regulam manu nimis avida colligentes ubi forsitan non sparsistis dum loculos proprios replere nitimini vacuatis sic ambitioni vacantes quod in locis quibus præestis terrene paupertatis opes queritis non opem impenditis consilii salutaris Ecce inter alia loca vestra presidentium culpa depressa prioratus de Caritate qui olim in spiritualibus florens in temporalibus abundabat tanta corruptela marcescit et tam arida deprimitur paupertate quod nisi aliorum relevetur auxilio vix adjicere poterit ut resurgat Alias autem sicut accepimus tam in vobis quam aliis cum vestre commissis adeo perniciosi facti estis exemplo quod antiquis patribus loco tantum et habitu non prerogativa virtutum videmini successisse Sed eo plures contagio corruptionis inficitis quo pluribus illi quorum loca tenetis corruptionis exemplo vite magisterio exhibeant Ne vero indeque illorum privilegiis gaudeatis quorum non servatis in moribus disciplinam per apostolica vobis scripta mandamus quatenus incipientes facere quod possitis liberius edocere in vobis et subditis hec et iis similia corrigatis tantoque plus luceant opera vestra bona coram hominibus ut glorificent patrem vestrum qui est in celis quanto magis mala preterita facti evidentia publicavit et ubi major ruina precessit ibi majoris reparationis sollicitudo sequatur et damnum quod divulgata malitia intulit manifeste bonitatis suffragio restauretur Quia vero integrum consuevit esse judicium quod plurimorum sententiis confirmatur et quod profectum communem respiciunt tractari solent melius in communi annuatim interesse capitulo generali omni occasione postposita studeatis que ibidem secundum Deum et beati Benedicti regulam fuerint instituta firmiter servaturi Et tam in iis quam aliis dilecto filio abbati Cluniacensi tanquam devoti filii patri et membra convenientia capiti obedientiam et reverentiam debitam impendentes circa reformationem prioratus de Charitate manum auxilii et consilii apponatis tantaque in premissis diligentia vigiletis quod nec in vobis per culpam nec in subjectis per negligentiam offendentes corrigatis in posterum quod in preterito commisistis Vos denique filii abbates super vobis ipsis [] Datum Laterani idibus martii pontificatus nostri anno sexto decimo