Charter Document - 02120019
| Charter Number: | 02120019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1212 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ex parte dilecti filii Guillelmi Cluniacensis abbatis fuit propositum coram nobis quod cum ipse ad probandam coram dilectis filiis abbate sancte Genovese Parisiensis ac conjudicibus suis monasterii de Charitate lesionem enormem quam in alienatione possessionum suarum incurrerat et inveniendam pecuniam Templariis refundendam diligenter ac sollicite laboraret jamque magnam partem pecunie sine ipsius monasterii gravamine invenisset ac spem concepisset de inveniendo residuo meliorem Gaufridus tunc prior ejusdem monasterii Autissiodorensis dioecesis ne ipsius abbatis studium supra hoc sortiretur effectum nequiter studuit impedire Nam cum abbas præcepisset eidem ut de his et aliis que ad ordinem pertinent tractaturus ad capitulum generale accederet quod instabat ipse quemdam clericum alienigenum et ignotum post eumdem abbatem apud Sezanniam ad appellandum transmisit sicut idem clericus asserebat Tunc abbas predictus per hujusmodi machinationes et studia videns super probatione lesionis enormis et solutione Templariis facienda necnon et aliis utilibus procurandis impediri processum disciplinamque monasticam dissolvi penitus et elidi versus idem monasterium licet jam instaret dies celebrandi capituli generalis duxit celerius festinandum volens supra hoc cum ejusdem loci conventu habere tractatum ac de mandato nostro corrigenda corrigere ac statuere statuenda præsertim cum de novo nostris fuisset literis redargutus quod se in corrigendis excessibus subditorum in abbatiis et prioratibus sibi subjectis exhiberet tepidum et remissum ac nos mandasse mus eidem ut appellatione remota corrigeret et reformaret in illis que correctionis et reformationis officio cerneret indigere Verum Gaufridus predictus captato favore servientium nobilis viri Comitis Nivernensis pervenit abbatem et conventum suis mendaciis circumvenit in capitulo asserens quod abbas de monasterio ipso omnes proponebat ejicere et de Cluniaco inducere alios numero pauciores Cum ergo abbas predictus per servientem quem præmiserat suum ipsis annunciasset adventum iidem servientem ipsum cum injuria expellentes ville et claustri portas firmiter obserarunt Et cum illic abbas postmodum advenisset ipsis et aliis viris religiosis qui comitabantur eumdem ville impudenter et claustri denegarunt ingressum Verumtamen quidam de monachis monasterii antedicti zelo devotionis accensus quamdam portam ville postquam abbas et socii ipsum et alios circumferant reverenter reseravit eidem quam iidem ingressi primam portam claustri quam quidam monachi eodem zelo ducti aperire curarunt secundum consuetudinem ordinis intraverunt Hoc comperto Gaufridus et monachi ac servientes armati quos idem Gaufridus ad hanc præparaverat victimam de campanili bus et eminentioribus locis in abbatem et socios lapides grandes et densos crudeliter projecerunt Verumtamen misericors dominus miraculose abbatem servavit illesum licet in equum ejusdem plures magni ponderis projecti lapides extitissent adeo quod idem equus in quatuor locis apparuit vulneratus Tunc abbas tam atrocibus affectus injuriis cum illi projicere lapides non cessarent censuit furori cedendum et equo laxato fugam petiit et se recepit in villam Quem quidam burgensis errantem inveniens et quasi de mortis periculo erutum trementem totis artubus et pallentem misericordia motus duxit in domum suam et curam ejus egit filialiter et devote In illo autem conflictu quando abbatem et socios lapidibus voluerunt obruere quidam servientes et monachi majorem portam cum gladiis et fustibus exeuntes sarcinulis oneratos retinuere tres equos uno de abbatis servientibus vulnerato Sed et eis Gaufridus et ejus complices non contenti quinimmo malis adjicientes pejora balivos comitis memorati in grave præjudicium monasterii atque ville ad suorum defensionem facinorum et juris oppressionem necnon abbatis et ordinis advocarunt quorum præsentia et favore campanilia et alia loca editiora armis arcubus balistis et lapidibus munierunt de nocte ita celebrantes excubias cornibus caute lenis fistulis et clamore ac si castrum obsessum ab hostibus custodirent quanquam abbas per violentiam irrumpere claustrum etsi posset nullatenus voluisset sed nobis vindictam potius reservare Attendens igitur idem abbas quod Gaufridus et sui nullam admonitionem admitterent semper claustri curie ac majoris ecclesie necnon omnibus aditibus observatis per quos ad eos adiri posset accessus habito religiosorum virorum concilio ipsius Gaufridi et complicum ejus culpis clarescentibus evidenter ipsum tanquam inobedientem rebellem contumacem et dilapidatorem sententialiter amovit a regimine prioratus et tam ipsum quam omnes sibi taliter adherentes vinculo excommunicationis innodans ecclesiam supposuit interdicto donec redeuntes ad cor undique satisfacerent de tam enormibus excessibus et offensis Ipsi vero semper proniores ad pejus sententias in eos sic latas rationabiliter non servantes pulsatis campanis divina presumunt solemniter celebrare Ceterum cum equi abbatis ducerentur ad aquam ab hominibus comitis antedicti quos introduxerunt in villam contra ipsius et monasterii libertatem septem ex eis capti fuerunt reliquis effugatis iidem etiam ceperunt servientes abbatis in villa in qua comes prefatus nullam habet justitiam licet in nullo prefati excesserint servjentes omnes preterea ville portas et aditus per quos intratur ineam postmodum obstruxerunt non patientes intrare quempiam peditem vel equitem ad abbatem quos si quisquam portam ingrederetur ignotus custodes perquirebant ipsum ne ferret literas vel mandatum Abbas igitur taliter impeditus et affectus tedio et languore quoniam Cluniaci capitulum annuum non poterat celebrare in quo de sepedicti monasterii reformatione potissimum et pecunia Templariis refundenda tractare ac ordinare cum abbatibus et prioribus disposuerat Ne tunc abbates et priores inaniter laborassent ne ve propositum ejus circa relevationem ejusdem monasterii suo privaretur effectu vocatis ad se abbatibus et prioribus idem capitulum apud Charitatem celebrare decrevit credens authoritate et præsentia tantorum virorum posse præfatos rebelles a sua pertinacia revocari Venerabilis quoque frater noster Gebennensis episcopus et H Rhemensis archidiaconus sicut suis nobis literis intimarunt accesserunt Cluniacum ad capitulum generale sed cum abbas se per suas literas excusasset quod illuc ire nequiverat a priore ac monachis de Charitate quos inobedientes et rebelles invenerat graviter impeditus et diffinitores capituli ad Caritatem cum congregatis ibidem prioribus evocasset ut ibi tam de rebellione prioris et monachorum quam de aliis agendis communiter tracte retur iidem diffinitores cum prioribus ad mandatum abbatis et episcopus et archidiaconus ad preces ipsorum cum ipsis usque ad castrum quod Marchia dicitur accesserunt ibidem diffinitoribus et prioribus remanentibus iidem episcopus et archidiaconus ad prefatam villam iverunt de pace cum sepedicto abbate et priore ac monachis ipsius monasterii locuturi sed invenerunt januas obseratas rogaverunt autem eos quos viderant supra muros ut ipsos permitterent introire qui responderunt eisdem quod sine prioris mandato nullatenus ipsis pateret ingressus Cum ergo quidam serviens comitis memorati interrogasset qui essent et ipsis respondentibus didicisset rogatus ab eis ad priorem accessit ut ipsis ingrediendi licentiam impetraret quo moram diutius protrahente idem archidiaconus divertit ad aliam ville portam tentans si alium ingressum possent habere sed nihil omnino profecit Ad ultimum vero post expectationem non modicam serviens comitis responsum hujusmodi reportavit quod non ingrederentur ullo modo eo quod ad capitulum accesserant generale sic ergo passi repulsam ad Marchiam redierunt Die vero sequenti prefatus episcopus magistrum Philippum officialem Nivernensem rogavit ut priorem adiret et sibi et archidiacono impetraret ingressum quia loqui de pace cum eo et suis fratribus affectabant Ipse vero cum priore locutus sic respondit eisdem quod prior ipsos nullo modo intrare permitteret nec ipse ad episcopum iret neque loqueretur cum eo Tertia quoque die cum diffinitores et priores ad sepedictam villam simul probos assent accedere tentaturi si cum priore ac monachis possent loqui et habere ad abbatem accessum servientes sepedicti comitis advenerunt inhibentes eisdem ne ad villam accederent sepedictam in personis et equis eorum gravia pericula in tentando adjecerunt etiam quod si possent eosdem episcopum et archidiaconum introducerent sed si cum diffinitoribus et prioribus irent nullo modo permitterentur introire Ipsis igitur illuc venientibus occurrit thesaurarius Turonensis et ad quamdam portam duxit eosdem ad quam post expectationem non modicam cum difficultate maxima stipatus militibus et servientibus equis armatis et monachis magnos ferentibus baculos venit prior cui proposuerunt præsentibus thesaurario supradicto Bituricensi cantore Autissiodorensi archidiacono et aliis pluribus verbum pacis ostendentes damna que poterant ex hac discordia provenire et quam gravis infamia occasione dissentionis ipsius non solum eis sed et religiosis aliis imminebat Ad hæc obtulerunt eidem ex parte diffinitorum ipsorum quod parati erant corrigere si qua essent tam circa ipsum abbatem quam eosdem priorem et monachos corrigenda cum authoritate capituli generalis per sedem apostolicam approbati potestatem haberent corrigendi excessus tam in capite quam in membris Ipse vero respondit quod de diffinitorum correctione vel generalis capituli non curabat cum non nisi coram nobis ad quem appellaverat ut dicebat de spiritualibus responderet et de temporalibus non nisi coram comite memorato in cujus erat custodia constitutus nec aliquod verbum pacis aut compositionis alicujus admitteret quamdiu abbas in eadem villa maneret Asseruit enim quod monasterium Cluniacense aliquando gravaret eosdem et ipsi priori extiterat nunciatum quod abbas illum a prioratu proposuerat amovere et monachos in domibus aliis collocare propter quod ipsum illic noluerunt recipere venientem Ad hec autem rogaverunt eumdem ut ipsos loqui permitteret cum abbate qui post multa concilia dixit eis quod ipsum episcopum solum loqui cum eo præsentibus suis et comitis servientibus pateretur ita quod quandocunque ipsi vellent exiret Porro extra villam præfato archidiacono remanente ad abbatem episcopus solus accessit proponens eidem que sibi videbantur in facto hujusmodi expedire abbas vero respondit quod monachos ejusdem monasterii tanquam bonus pater in spiritu mansuetudinis paratus erat recipere si tanquam boni filii venirent ad ipsum et cum eis quantum secundum Deum posset cum religiosorum virorum concilio dispensaret atroces injurias quas eidem intulerant remissurus cum enim pro ipsorum utilitate ad eorum accessisset monasterium portas ville sibi clauserunt quibus per quosdam ex fratribus reseratis cum monasterium sicut pastor ecclesie ac ville dominus ingredi voluisset violenter a monachis est repulsus qui equos capientes ipsius et a turribus monasterii in eum ingeniis lapides jacientes equum suum graviter vulnerarunt ipsum divina misericordia protegente ac tres servientes capti a servientibus comitis villam cum monachis observantibus extiterunt unde ad domum cujusdam burgensis in qua manebat declinaverat necessitate compulsus Preterea asseruit plurimum se dolere quod executio mandati apostolici de alienatis possessionibus revocandis extiterat impedita cum propter hoc ad deliberandum et tractandum cum ipsis specialiter accessisset proponens se jam magnam partem pecunie nisi staret per cas sine damno monasterii et difficultate invenisse Audito igitur responso ad priorem et monachos rediit in curia monachorum et verbum pacis illis proposuit diligenter dicens quod benignum responsum receperat ab abbate ac ex parte generalis capituli dixit eis quod libenter corrigerent circa eumdem abbatem vel ipsos si esset aliquid corrigendum Monachi vero dixerunt quod de abbate vel diffinitoribus seu generali capitulo non curabant nec pacem ipsorum vel per eos etiam requirebant Prior vero addidit sicut prius quod quamdiu abbas esset in villa sive in prioratus officio remaneret sive removeretur ab illo nullum admitteret verbum pacis Cum igitur aliud a priore ac monachis responsum habere dictus episcopus nequivisset priorem interrogavit eumdem si ab ipso et suis essent securi ad suum abbatem monachi venientes Ipse vero respondit quod guerram nemini faciebat et cum idem episcopus institisset ut sibi plenius responderet sic ait quod securitatem alicui non præstabat Et statim Lethericus serviens Comitis antedicti ipso priore præsente nec contradicente subjunxit quod si Cluniacenses monachi de cetero tangerent ville portas et equos amitterent et personis periculum immineret prohibens nihilominus ne amplius apud Marchiam ejusdem comitis castrum in quo prius hospitati fuerant remanerent Egressus igitur villam episcopus antedictus ad diffinitores et priores rediit cum archidiacono memorato a quibus interrogati si boni aliquid invenissent aut profecissent in aliquo commonendo exposuerunt eisdem quod fecerant diligenter Ipsi vero juxta muros ville sedentes suum capitulum ordinarunt et habite diligenti tractatu suam sententiam formaverunt quam diffinitores redactam in scriptis præfatis episcopo et archidiacono convocatis et audientibus promulgarunt Gaufridum priorem ejusdem monasterii quia vocatus ad generale capitulum venire contempsit et abbatem suum accedentem ad idem monasterium non admisit sed eum armis violenter rejecit et eosdem illuc correctionis gratia properantes portis turpiter repulit obseratis authoritate Dei et sua necnon et generalis capituli propter inobedientiam rebellionem et contumaciam manifestam ac causas alias excommunicationis vinculo inno dantes et deponentes a regimine prioratus sigilla ejusdem Gaufridi pariter et conventus ejusdem monasterii condemnando et omnes complices suos pari excommunicationis sententia involvendo nisi infra septem dies a præsumptione hujusmodi resipiscerent et regulariter emendarent et ne ipsius monasterii negotia deperirent dilectum filium W Cluniacensem priorem præfecerunt eidem ipsius sibi administratione concessa Ne igitur tante præsumptionis excessus remaneant incorrecti discretioni vestre per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus ad locum ipsum personaliter accedentes et inquisita super iis plenius et cognita veritate si rem inveneritis ita esse prolatam in sepedictum Gaufridum depositionis sententiam a regimine prioratus authoritate apostolica confirmantes et approbantes nihilominus quod de substitutione prioris et sigillorum damnatione per præfatos diffinitores est factum excommunicationis sententiam in præfatum Gaufridum ac ejus complices promulgatam faciatis appellatione postposita usque ad satisfactionem condignam firmiter observari contradictores quoslibet aut rebelles sive monachi vel clerici fuerint sive laici per censuram ecclesiasticam sublato cujus libet contradictionis et appellationis obstaculo compescendo et quoniam audivimus præfatum Gaufridum multas sibi pecunias congregasse volumus nihilominus et manda mus quatenus ad resignationem earum per districtionem ecclesiasticam appellatione remota compellatis eumdem iacientes ipsas pecunias in solutionem debitorum converti vel in aliam utilitatem monasterii memorati Eos vero quos excommunicatos constiterit temere celebrasse divina pena canonica percellat is Testes autem qui fuerint nominati [] usque subtraxerint per censuram eamdem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere nullis literis veritati et justitie prejudicantibus a sede apostolica impetratis Quod si omnes [] duo vestrum [] Datum Signie quarto kalendas julii pontificatus nostri anno decimo quinto
