Charter Document - 02120016

Charter Document - 02120016


Charter Number: 02120016
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Hugoni Senonensi archiepiscopo et Alano Autissiodorensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Rerum exitus discretus sapiensque metitur longe ante venturis malis nititur obviare Salomonis instructus verbo qui ait Sapiens videns malum declinat stultus autem transilit confidenter Dilectorum filiorum nostrorum Guillelmi prioris et fratrum de Charitate transmissa nuper ad nos suggestione pervenit quod Adam de Marchia in burgo ipso infra terminos a sancte recordationis Paschali predecessore nostro statutos grandem munitionem contra voluntatem ipsorum construere nititur de qua ipsi monasterio maximum damnum potest processu temporis provenire Quoniam igitur cum ad jus monasterii locus ille pertinet equitatis vigor suspectam ibi munitionem ab aliquo construi ipsis fratribus inhibentibus non permittit et quod ad damnum ecclesie Dei et superbiam vite pertinere videtur pontificali debetur studio inhiberi Per presentia vobis scripta mandamus quatenus quam citius in unum convenientes ad locum ipsum pariter accedatis et antedictum Adam ne munitionem aut castellum ibi faciat districtius moneatis Si summo superbie vento inflatus aut aliqua quam forte in animo suo concepit malitia instigatus in suo cepto duxerit persistendum ita eum censura ecclesiastica compescatis ut saltem invitus ab eo quod superbe molitur abstinere cogatur Datum Rome apud sanctum Petrum idibus maii