Charter Document - 02120015

Charter Document - 02120015


Charter Number: 02120015
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et conventui beate Marie de Charitate Cluniacensis ordinis Autissiodorensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et justis petentium precibus favorem benevolum impertiri Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus sive per privilegia sive per indulgentias ordini seu monasterio aut locis vestris specialiter concessis nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas consuetudines quoque laudabiles et antiquas et hactenus pacifice observatas sicut eas rationabiliter obtinetis authoritate apostolica confirmamur et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Anagnie III idus octobris pontificatus nostri anno secundo