Charter Document - 02120002
Charter Number: | 02120002 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis sancte Romane sedis pontifex notum fieri volumus omnibus vobis qui ad hanc dedicationem convenistis et futuris in perpetuum generationibus decretum hic publice factum quoniam ego apostolica authoritate precipio et bannito quatenus intra ambitum terminorum qui hic inferius subscripti sunt nemo alicui eunti sive redeunti suisque rebus violentiam qualibet occasione inferre presumat sed cum universis que secum tulerit sit securus Sunt autem termini isti ab illo loco Ligeris ubi sunt ramata Hugonis de Troncengiis per medium vallis usque ad boscum qui dicitur Brollium et ab ipso Brollio per eamdem vallem usque ad Petratas et callem Canvoti atque ab hac calle usque in rivum Casuti ac sicut idem rivus cursu tenditur et pervenit in Masotum et sicut Masotum vadit in Ligerim usque ad molendinis Bertranni qui sunt in alia ripa Ligeris et inde usque ad fontem Arlanni per mediam ipsam vallem ante Brollium sancte Marie a quo fonte per vallem Arlanni usque in Bor atque ab ipso Bor usque ad crucem sancti Leodegarii et inde usque in Ligerim ubi sunt supradicte ramata Hugonis Igitur sicut superius dictum est volo jubeo atque authoritate sancti Petri in perpetuum tenendum esse decerno quatenus in tota terra que infra terminos ipsos subjacet vir omnis aut mulier sive ierint sive redierint cuncteque res illorum pacem habeant et a nullo hominum molestiam patiantur Quod si quis hujus precepti nostri contemptor existens que constituo servare noluerit si ad emendationem venire quod absit contempserit non solum ego illum excommunico sed etiam ceteros omnes qui terras auferunt vel ablatas retinent consentaneos et coadjutores eorum nisi resipuerint et rectum pro illata injuria non fecerint Qui si hoc facere noluerint archiepiscopis Bituricensi et Senonensi necnon et Autissiodorensi episcopo ad cujus dioecesim locus ipse pertinet precipio et ceteris nihilominus episcopis ut ex beati Petri et nostra authoritate eos excommunicent et districte in eos omnimodis agant cuncti etiam ad quorum aures clamor inde pervenerit Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus Datum apud monasterium Dolense per manum Equitii agentis vices Cancellarii xvii Kalendas aprilis Indictione xv Incarnationis Dominice anno MCVI Pontificatus autem domini Paschalis secundi pape viii