Charter Document - 02120001

Charter Document - 02120001


Charter Number: 02120001
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1059
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti In nomine sancte et individue Trinitatis Ad notitiam posterorum notis memorie litteris assignamus qualiter olim quoddam sancte ecclesie membrum in honore gloriose Virginis Theotocos dedicatum quorumdam impietate percussum statum maxime dignitatis amiserit quibus quia plurimum lachrime debemus quam culpe minus sue crudelitati dabimus proloquium de quorumdam humanitate qui sibi compassi sunt prolixi sunt oraturi Modum namque affectus hujusmodi quemque supra in quibusdam fuisse tetigimus ab illo duximus inchoandum qui primus in hac fabrica pietatis bone mentis manibus laboravit generosum artificium eligens scilicet ut si corpus ecclesie restauraret corpus peccati pro certo destrueret factaque de illo narratione ad quos dispositum fuerit tum transibit in historia Igitur locus iste de quo proverbi ari vel orare decrevimus Autissiodorensi ecclesie subditus ab antiquo cum tantam nescio si aut pastorum incuria aut violentia aliquid tyrannorum incurrisset injuriam ut qui cibos Christi pauperibus exhibebat in pastum mundane militie transferretur Heu prodolor tanquam mundana possessio dilaceratus inter viros hujusmodi divisus est et quod nobis affluentiorem lachrimam pluit cordis a nubibus rectoribus ab ipsis concessa est tam injusta divisio sed fortasse quod putamus ipsorum crudelitate vel incuria fieri necessitate vel industria sic esse permissum est necessitate quidem quoniam a prioribus sive potentioribus seculi violenter invasus aliter retineri non poterat in quo etiam non minus est industriam meditari Ergo per multas discursiones temporum cum hoc in exilio Dei sanctuarium memoretur moramque majorem semper major comitaretur afflictio Ego Goffridus sancte Autissiodorensis ecclesie episcopus cognoscens rem maleductam volui magis Deo quam tirannicis petitionibus obedire unde ob remedium antecessorum meorum et ob remedium salutemque anime mee et corporis dedi sancto Petro et loco Cluniacensi cui magis prodesse quam preesse videtur domnus Hugo abbas hanc ecclesiam in honore sancte Dei genetricis consecratam et super Ligeris fluvium sitam cum omni terra que nunc eamdem attinet ecclesiam queque ibidem acquiri poterit annuente Willelmo Nivernorum comite hanc de me possidente assentientibusque ceteris quorum subscripta habentur nomina ab ipso comite eamdem tenentibus Et ut hec donatio et laudatio firma stabilisque permaneat manibus et nominibus nostris eam firmavimus Signum Goffridi presulis Signum Goffridi archidiaconi Signum Gerardi precentoris Signum Narduini Signum Walterii Signum Joannis Signum Goscelini Signum Lamberti Signum Waldi archipresbyteri Signum Hugonis prepositi et subdiaconi Signum Roberti sacerdotis Signum Rainaldi sacerdotis Signum Warini sacerdotis Signum Goffredi sacerdotis Signum Geraldi sacerdotis Signum Roberti subdiaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Arnulfi subdiaconi Signum Geraldi subdiaconi Signum Goffridi subdiaconi Signum Raimbaldi subdiaconi Signum Goffridi subdiaconi Signum Goffridi subdiaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Werini subdiaconi Signum Stephani subdiaconi Signum Attonis subdiaconi Signum Umbaldi pueri Signum Ingeraldi pueri Signum Umbaldi pueri Signum Henrici pueri Signum Widonis pueri Signum Wilenci pueri Signum Henrici pueri Signum Willelmi comitis de cujus beneficio esse videtur Signum Rainaldi de castro Marchie Signum Bernardi Signum Umbaldi Rainaldi fratrum de Chalent Signum Rainaldi Signum Rocleni de Fraxiniaco Signum Gilleberti de Cresno Signum Giroli de Chalone Actum Autissiodoro civitate publice regnante Henrico Francorum rege Philippo ejus filio anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo nono