Charter Document - 02110082
Charter Number: | 02110082 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis in quorum Parochiis Prioratus et obedientie Ecclesie Cluniacensis existunt salutem et Apostolicam benedictionem Sic est Ecclesiarum Prelatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando carnalia metendo et recipere secundum illud non alligabis os bovi trituranti ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes cum suas Dioeceses circumeunt a Prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi licet ipsi parati essent ut asserunt in Prioratibus suis eos benigne recipere et promta eis devotione deservire Quia vero indignum est ac vestre pariter honestati contrarium Ecclesiastice charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestre presentium auctoritate districtius inhibemus ne de cetero nisi cum ad predictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis procurationes ab eis aliquas requiratis nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis scituri quod si secus egeritis nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant Datum Verone Nonis Aprilis